Iron Sky

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iron Sky
'
2012
Moderator:
Timo Vuorensola
Factor:
{{{Producer}}}
Scriptor:
Ioanna Sinisalo
Primi Actores:
Iulia Dietze

Christopherus Kirby
Götz Otto
Peta Sergeant
Stephania Paul
Udo Kier

Compositor:
Laibach (grex musicus)
Duratio:
93 min.
Lingua:
Anglica, Germanica

Iron Sky, Latine sit caelum ferreum, est pellicula de rebus futuris narrans.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Fabula narratur de Nazistis qui ad finem belli orbis terrarum alterius se ad adversam partem lunae receperunt ubi arcem forma svasticae aedificatam inhabitant. Nunc terram invehunt ut tandem totum mundum in potestate tenerent.

Dux vel Führer nazistarum est quiddam Wolfgangus Kortzfleisch, cuius aemulus est alius legatus nomine Nicolaus vulgo Klaus Adler. Nazistarum rerum scientificarum peritus est quiddam et ingeniosus et insanus Doctor Richter qui res technicas in arce Nazistica ordinat et temperat et fabricat. Pellicula refert ad illas narrationes mysticas secundum quas Germanici in bello artem et technicam adeo excolere potuerunt ut naves spatiales aedificare possent scilicet orbes volantes. Doctor Richter habet computatra quae antiquo more sunt permagna sed minus valentia. Quam ob rem Richter adhuc non potuit maximam militarem mortiferam navem spatialem volandam conficere cuius navis nomen est Götterdämmerung.

Doctoris filia et Nicolai sponsa Renata Richter docet in ludo linguam Anglicam. Infantiliter pristinum ducem Adolfum Hitler amat quod eum nescit nisi ex minima parte Caroli Chaplin pelliculae cuius titulus est The Great Dictator in qua Hitler videtur tenere ludere cum folli globo terrestri simile et ita terram amare videtur.

In Civitatibus Foederatis Americae regnat praeses quae in pellicula Sarae Palin persimilis esse videtur.

Viviana Wagner mandatum praesidis habet certandi de suffragio populi ut praeses iterum praeses crearetur.

James vel Iacobus Washington est unus ex astronautis. In vita cottidiana est vestium indutor, sed nunc est niger "quotarius", ut dicitur, qui astronauta nigri coloris cutis causa in lunam mittitur ut ita compararet praesidi suffragium nigrum.

Et astronautae in luna quaerunt elementum chemicum quod dicitur Helium-3 quod elementum est maximi momenti in rebus oeconomicis energeticis strategicis. Astronautae mirabundi inveniunt in adversa parte lunae horrea maxima quae sunt inscripta titulo litteris fractis scripto dicente "Helium 3". Subito milites tamquam Germanici ex bello mundano altero apparatu spatiale miro modo antiquo vestiti impetum faciunt et omnes excepto Iacobo necant.

Nazistae Iacobum Washington interrogant et torquent et "albinizant" vel album faciunt et eius telephonum gestabile demunt ut eo Doctor Richter in suis computatris processorio medio utetur. Paulo post autem telephoni accumulatrum est vidum et Richter conatum navis "Götterdämmerung" movendae dimittere debet. Nazistae Iacobum non necant, quod Nicolaus Adler sperat illum eum ad praesidem Americanum ducere posse. Deinde Adler, filia Richter et Iacobus albinizatus orbi volante ad terram volant ut pluria telephona gestabilia capiant. Nesciunt Wolfgangum Kortzfleisch Nicolai proditionem timentem alio orbe volante sequi. Kortzfleisch etiam Nazistarum armatae classi incursionem in terram imperat.

Primum telephona furantur, deinde Adler Vivianam Wagner capit, sed illa eum et Renatam in praesidis certamen electorale adhibet. Adler et Renata Richter una cum Viviana Wagner nunc certamen electorale praesidis stylo Nazistico temperant et ordinant.

Cum denique Viviana et Nicolaus sub amore coeunt et Nicolaus seipsum ducem futurum Nazistarum praesentat illos Wolfgangus Kortzfleisch deprehendit et interficere vult, sed Viviana militis pistolium pyrobolum capere potest et Wolfgangum et omnes suos interficit et vitam Nicolai ita servat. Nicolaus autem nunc Vivianam spernit et cum telephonis in Wolfgangi inerfecti orbe volante ad lunam revolat.

Interea Iacobus Washington albinizatus munus suum vestium indutoris nigri amisit et pauper factus tabulis publice frustra de nazistarum lunarium magna incursione imminente monet. Tum Renata Richter illum invenit et pelliculam de Magno Dictatore spectant. Renata quae pelliculam non noverat nisi minutam partem nunc fidem in nazistis amittit et una cum Iacobo nazistis resistere vult. Quamobrem orbi volante in lunam volant ut Nicolai Adler consilia ad irritum redigerent.

Nazistae classi armata in terram impetum faciunt et magnam meteoritem "fulmenalem" ut dicunt in terram mittunt quod permagnam explosionem in terra creat. Viviana Wagner in Nicolaum qui illam sperniverit valde irrata praefecta est facta stationis spatialis cuius nomen est George W. Bush. Quae statio pacalis revera est plena bombis atomicis. Nationes consociatae alias eiusmodi stationes pacales ut dicunt auxilio mittunt et Nazistarum incursionem ad irritum redigere possunt. Viviana Bush cum sua statione nunc Nazistas in luna locatas et illarum arcem svasticaeformam aggreditur.

Adler doctori Richter mandat ut computatro tabulatorio quod e terra apportaverit ut processorio medio in compuatris navis "Götterdämmerung" appellatae utetur et ita denique navem in spatium deducat. Sed iam Viviana Wagner statione sua impetum facit et Adler festine magnam partem e luna iaculatur ut directe terram ferire possit. Sed Renata et Iacobus cumputatrum tabulatorium e magno computatro eripere et Nicolaum Adler interficere possunt. Se ipsos servare possunt antequam "Götterdämmerung" in lunam recidit.