Armata classis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Armata invincibilis

Armata classis seu fortasse Armata Hispanica est nomen quo Italici eorum lingua armata et Hispani eorum lingua Armada exercitum vel aliquid similiter vocabant. In primis autem hoc nomine harum nationum classes nominabantur. Etiam in contemporaneis scriptis Latinis nomen armatae in usu fuisse videtur.[1]

Praeclarissima armata revera fuit armata Hispanica quam Hispani Grande y Felicísima Armada ('Grandem et Felicissimam Armatam') vocabant, vel Armada Invencible ('Armatam invincibilem').

Ope Armatae Hispanicae Philippus Hispanorum Rex II anno 1588 Angliam expugnare voluit. Pugna navali exadversum Gravelinam facta armatam alii ab Anglis victam esse dicunt alii aequo ibi Marte pugnatum esse. Quocumquemodo res se habeant armata in fretum Britannicum renavigare adversis ventis impedita est. Quam ob rem incursio in Angliam dimissa est.

Tempestatum adversarum causa Hispani decreverunt Britanniam circumnavigare ut periculosa navigatione patriam Hispanicam peterent. In septentrionali mare procellae alias naves Hispanicas merserunt vel ad terram Scoticam Hibernicamque pulserunt. Hispani ex 130 navibus 60 amiserunt. Ad minimum duodecim milia milites mortui sunt. Apud Anglos circa sex vel octo milia milites dysenteria et Typho ambulatorio mortui sunt.

Philippus Hispanorum rex nuntio tristissimo de clade armatae invincibilis accepto fertur dixisse se non contra fluctus et procellas bellum gessisse.[2]

De fine armatae invincibilis[recensere | fontem recensere]

Primum autem Hispani parte armatae servata forte imperium permanserunt quod oceanos dominare pergebat. Postremo autem armata destructa est, cum Batavi 25 Aprilis 1607 ex provinciis tum Hispanicis quae autem insurrexerant Hollandia scilicet et Zelandia necopinato portum Gadium, ubi armata in ancoris erat, aggressi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Armata classis spectant.
  1. [1] Ioannes Baptista Porta mentionem "armatae classis" facit.
  2. Hispaniae historia