Latinitas bona

Armandus Guebuza

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Armandus Guebuza
Res apud Vicidata repertae:
Armandus Guebuza: imago
Nativitas: 20 Ianuarii 1943; Murrupula District
Patria: Mozambicum
Baracus Obama (ad sinistram partem), Armandus Guebuza, Guido Scott praeses vicarius Zambiae, die 6 Augusti 2014 colloquentes

Armandus Guebuza (natus die 20 Ianuarii 1943) fuit a die 2 Februarii 2005 usque in annum 2015 Mozambici praeses. Iuvenis ab anno 1963 sodalis fit aciei liberationis Mozambici; anno insequenti in re militari educatus est iuxta exercitum Unionis Sovieticae ad Perevalnoje Crimeae;[1] inde reditus socius receptus est congressus centralis eiusdem factionis. Independentia nuper nacta minister rerum internarum meruit annis 1974-1977 et 1983-1986, praeside Samora Machel, et mox minister commeatús annis 1987-1994, praeside Ioachimo Chissano; cui successor ipse anno 2005 electus est. Officium usque in diem 15 Ianuarii 2015 tenuit, successore Philippo Nyusi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dmytro Yatsyuk, "Ukrainians in Mozambique: An Historical Overview" apud viewpoint-east.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Mozambici
Emblem of Mozambique.svg
Samora Machel • Ioachimus Chissano • Armandus Guebuza • Philippus Nyusi