Jump to content

Iosephus Bertello

E Vicipaedia
Iosephus Bertello
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana
Natus1 Octobris 1942
Presbyter ordinatus29 Iunii 1966
Episcopus nominatus17 Octobris 1987
Episcopus consacratus28 Novembris 1987
Cardinalis promulgatus18 Februarii 2012
A papaBenedicto XVI
TitulusSs. Viti, Modesti et Crescentiae

Iosephus Bertello: vexillum

Iosephus, vulgo Giuseppe Bertello (natus in oppido Foglizzo Pedemontii die 1 Octobris 1942), alumnus Pontificiae Academiae Ecclesiasticae, nuntius apostolicus fuit in Gana, Togo, Benino , Ruanda, Mexico et Italia et archiepiscopus titularis Urbis Salviae. Ab anno 2011 est praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana; die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem diaconum fecit titulo Sanctorum Viti, Modesti et Crescentiae. Bertello conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus Iosephum Bertello membrum consilii cardinalium fecit.

Sententia eius est: narrabo nomen tuum.

    Nexus externi

    [recensere | fontem recensere]
    David's face

    Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!