Iohannes Ludovicus Runeberg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iohannes Ludovicus Runeberg
Statua Iohannis Ludovici Runeberg Helsingiae sita.

Iohannes Ludovicus Runeberg (nomen in tabula baptismali Johan Ludvig Runeberg datum, natus Iacobstadii in Finnia 5 Februarii 1804, mortuus Borgoae 6 Maii 1877) fuit poeta, scriptor, diurnarius Finno-Suecicus, qui iam aetate sua nationalis Finniae poeta habebatur. Omnia sua opera Suecice composuit, quorum notissimum est Fänrik Ståls sägner (Finnice Vänrikki Stoolin tarinat 'narratiunculae signiferi Stål'), bipertitum opus poematicum annis 1848 et 1860 editum bellum Finnicum enarrans. Quod opus poema Civitas nostra (Suecice Vårt land, Finnice Maamme) continet, quod hodie textus hymni nationalis Finniae est. Runeberg etiam in Suecia notus fuit.

Nexus interni

Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!