Academia Regia Aboensis

E Vicipaedia
Academia Regia Aboensis post magnum incendium anni 1827.

Academia Regia Aboensis (Finnice Turun akatemia ; Suecice Kungliga Akademien i Åbo) fuit prima universitas Finnica, anno 1640 a Catharina Sueciae regina constituta, Aboae in urbe sita. Lingua docendi scilicet erat Latina. Universitas quattuor habebat facultates, et sicut in aliis universitatibus Europae, discipuli in facultate philosophiae studia coeperunt, deinde sive in facultate theologiae, sive iurisprudentiae, sive medicinae perrexerunt. Doctrinae et investigationes Academiae Lutheranismo et humanismo Europaeo astricte nectebantur.

Vices posteriores Academiae[recensere | fontem recensere]

Sigillum Academiae Regiae Aboensis.

Academia, post magnum incendium urbis anni 1827, in Helsingiam translata est, quae urbs quindecim annis ante etiam caput Finniae facta erat. Tum erat nomen universitatis Keisarillinen Aleksanterin-yliopisto (fere Universitas regia Alexandri), inde ab anno 1919 quidem Universitas Helsingiensis, Finnice Helsingin yliopisto. Hodie Aboae universitates duae, scilicet Universitas Aboensis et Academia Aboensis funguntur, quae heredes Academia Regiae se haberi volunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jussi Välimaa, "The Founding of the Royal Academy of Turku in 1640". A History of Finnish Higher Education from the Middle Ages to the 21st Century. Springer, 2019