Iodocus Badius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iodocus Badius
Res apud Vicidata repertae:
Iodocus Badius: imago
Iodocus Badius: subscriptio
Nativitas: 1462; Gandavum
Obitus: December 1535; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: Scriptor, printer, editor
Insigne officinae impressoriae Iodoci Badii, 1520

Iodocus Badius (natus Gandavi 1462; mortuus Lutetiae 1535) fuit typographus et humanista Flandrensis. Saepe cognomine Ascensius, a nomine loci hodie Asse nuncupati, designatur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Badius studia iniit Ferrariae et fuit magister latinae et graecae linguarum Lugduni ubi, anno 1493, editionem Terentii edidit. Anno 1499 venit Badius Lutetiam, ubi anno 1503, officinam impressoriam aperuit, cuius insigne – id est imago locorum interiorum officinae impressoriae - praeclarum factum est. Badius fuit magni momenti in negotio typographico francico creando augendoque. Multa e primis operibus Erasmi et Gulielmi Budaei edidit. Robertus Estienne fuit Badii gener.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera
  • 1492 (editor) : Silvae morales cum interpraetatione Ascensii in XII libellos divisae ... Lugduni, sumptibus Iohannis Trechsel, 14 Novembris 1492 Textus
  • 1501 (editor, cum Ioanne Cincinnio) : Publius Ovidius Naso, Quindecim metamorphoseos libri. Lugduni apud Iacobum Huguetanum Textus
  • 1503 (editor) : F. Baptistae Mantuani Bucolica seu adolescentia in decem aeglogas divisa; ab Jodoco Badio Ascensio familiariter exposita cum indice dictionum. Argentinae: Pruß, 1503 Textus
Eruditio
  • Paul White, Jodocus Badius Ascensius. Commentary, Commerce and Print in the Renaissance. Oxonii: Oxford University Press, 2013. ISBN 978-0-19-726554-3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]