Ioannes de Matha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Sanctus Ioannes de Matha
Jean de Matha.jpg

Institutor, Redemptor
Natus Foucon, Francia
Mortuus Romae, 17 Decembris 1213
Gloriole.svg Index Sanctorum

Ioannes de Matha fuit conditor et primus maior minister Ordinis SS. Trinitatis et Redemptionis Captivorum. Vita probatissimus et laboris mirum in modum patiens, cibo usque ad inediam abstinens, somno minime obnoxius, quem humi, supposita brevi storea et ad caput cervicali, horas ab summum capiebat quattuor, reliquo tempore semper, nisi necessario negotio impeditus, orationis vacabat, atque interdum divinum verbum populo dominicoque gregi et promebat et praedicabat.[1].

Et quia per id tempus cum Christiani principes, tum imprimis Francorum rex adversus fidei hostes in Palaestina ac Hierosolymorum finibus bellum gererent, delegabat sollicite fratres, qui Christiano militi in expeditione ministrarent vulneratos fovendo vel ab hostibus captos redimendo, quibus beneficiis ordo, se vivente, ampliatus est multis locis, quae nunc designabo:

Ceterum ex iis locis aliqua nostra, nescio quo fato, amissa sunt.[1]

His tandem sanctis operibus longanimiter incumbes Ioannes, sexagenariis moritur in Urbe et sepelitur in ecclesia sancti Thomas de Formis, anno 1213, XII Kalendas Ianuarias.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Antoninus ab Assumptione, Ministrorum Generalium Ordinis SS. Trinitatis series (Romae 1936), 7-9.