Ioannes Wierix

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Philippi Gulielmi Auriaci effigies a Ioanne Wierix sculpta
Wikidata-logo.svg Ioannes Wierix
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Wierix: subscriptio
Nativitas: 1549; Antverpia
Obitus: 1620; Bruxellae
Patria: Flandria

Officium

Munus: Artifex, copperplate engraver, pictor, Chalcographus

Familia

Familia: Wierix family

Ioannes Wierix (vulgo: Jan Wierix; Antverpiae anno 1549 natus; Bruxellis fere anno 1620 mortuus) fuit chalcographus pictorque, etiam minio, Flandricus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Tres ceti in litore (1577)

Antonii[1] Corneliaeque Embrechts filius[2] et Hieronymi ac Antonii II frater, Antverpiae ab anno 1561 laborare incepit[1]. Probabiliter a patre chalcographiae arte eruditus est[2] et, ut eius institutionis pars, de 1563 usque ad 1565 Alberti Dureri et aliorum artificum operum imitationes perfecit[3]. Anno 1568 prima opera creavit, qua diem habuit[3]. Annis insequentibus apud Christophori Plantini domum editoriam Officina Plantiniana laborare incepit[3][4], qui, anno 1570, etiam eius fratre Hieronymo ad rem usus est et iam annis 1570-1571 eius aera aliena vino luebat[3]. Anno 1572 ut aere caelator Sancti Lucae Societatis comes fuit (copersnyder)[2]. De 1575 usque ad 1576 Delphis Batavorum laboravit, et postea Antverpiae rediit[1]. Die 28 Novembris anno 1576 in Antverpiae Sancti Iacobi ecclesia Elisabetham Bloemsteyn aut Bloemsteen in matrimonium duxit[2]. De 1577 usque ad 1579 Delphis Batavorum et de 1581 usque ad 1594 Antverpiae vixit[1]. Die 15 Novembris anno 1578, cum Delphis Batavorum erat, uxori mandatum misit ut familiae Embrechts hereditatis partem vendiderit, ad metallo caelatoris titulum parandum (plaetsnyder)[2]. De 1609 usque ad 1620 Bruxellis laboravit[1]. Mortis dies anceps est, sed certe egit saltem usque ad 1615, cum perfecit opus Orpheus animalia incantat, ubi, iuxta nomen, aetatem suam scripsit etiam (67)[2]. Haec monstratio, sic ut anni scripti in aliis operibus iuvenilibus, nobis annum natalem colligere sumit[2].

Maxime effigies, ruris facies et religiosa argumenta, pietatis tabulas etiam ferens, perfecit[1]. Sic ut fratres, ob Societatem Iesu laboravit et perclaros viros coaevos effinxit[5]. Eius chalcographiae pleraeque parvae politissimaeque sunt[5]. Ex Alvin sententia, pingendi rationem peculiariorem quam eius fratres habet[6].

Henricus Hondius eius discipulus fuit[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Wierix spectant (Jan Wierix, Johannes Wierix).