Hieronymus Wierix
Obitus: 1 Novembris 1619; Antverpia
Patria: Belgium Meridionale
Familia
Hieronymus Wierix (Antverpiae anno 1553 fere natus; Antverpiae 21 Novembris anno 1619 mortuus) fuit chalcographus et delineator Flandricus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Antonii filius, Ioannis ac Antonii II frater[1] et Ioannis Baptistae Barbé socer[2], de 1573 semper domi laboravit[1]. Patre mortuo, a Hieronymo Manacker commendatus est[3]. Ut frater Ioannes, eius educationem incepit Alberti Dureri opera describendo[3]. Anno 1570 cum Christophoro Plantin sociare iniit, qui luere debuit ne Hieronymus in vincula coniectus sit et idcirco eum dimisit[3]. Anno 1573 magister scalptor factus est[3]. Eius primae chalcographiae datae, anno 1577 effectae sunt[3]. Illis annis pro libri editoribus variis laboravit[3]. De 1577 usque ad 1580 Gulielmo van Haecht et eius nepoti Godevaard van Haecht multas imagines sculptas, maxime figuratas vel contra Hispanos argumentorum politicorum, perfecit[3]. Praeterea ad efficiendas 153 chalcographias, explanantes Annotationes et meditationes in evangelia, contulit, quae a Societate Iesu mandatae et primum anno 1595 editae sunt, Hieronymi Nadal scripto nixantes[2]. Etiam duodecim scalpturarum seriem effecit, quae miracula et intercessus divinos in Sancti Ignatii vita figurabant[2].
Maxime ruris facies et religiosa argumenta effigiavit[1], sed etiam effigies perfecit[4]. Ob eius argumentorum religiosorum calchographias parvas notissimus est[3]. Eius caelandi ratio tam similis quam fratris Ioannis est quin, de opera haud obsignata, fieri non potest ut alterutri accommodentur[5]. Non exploratum est utri fratrum subnotationem IHW pertinet[5].
Abraham van Merlen, Ioannes Baptista van den Sande, Iacobus de Weert, Antonius Wierix III[1] et Theodoricus de Hoogstraten eius discupuli fuerunt[6].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Trinitas, chalcographia
- Sanctus Michael draconem necat', chalcographia, 1584
- Catharinae Henricae de Balzac d’Entragues effigies, chalcographia, 1600[7]
- Adam et Eva, chalcographia ab Alberto Durero, 24,3 x 18,8 cm, 1566[8]
- Frons libri Hieronymi Nadal Evangelicae Historiae Imaginum, chalcographia, 1593[9]
- Crucifixum, aere chalcographia a Martino de Vos, 28,2 x 20,2 cm, 1583, Deutsche Fotothek, Dresdae[10]
- Nativitas Iesu, chalcographia, imago in Hieronymi Nadal Evangelicae Historiae Imaginibus, 1593[11]
- Petri Coecke de Aelst effigies, chalcographia[12]
- Acedia, chalcographia, apud Museum Artium Metropolitanum, Novi Eboraci[13]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Saints or Devils Incarnate?: Studies in Jesuit History
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 The Web Gallery of Art
- ↑ Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ 5.0 5.1 Dutch Silver: Wrougt Plate of North and South-Holland
- ↑ Union List of Artist Names
- ↑ Catharinae Henricae de Balzac d’Entragues effigies - Communia
- ↑ Adam et Eva - Communia
- ↑ Frons libri Hieronymi Nadal Evangelicae Historiae Imaginum - Communia
- ↑ Crucifixum - Communia
- ↑ Nativitas Iesu - Communia
- ↑ Petri Coecke de Aelst effigies - Communia
- ↑ Acedia - Communia
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Wierix, Hieronymus (Flemish engraver, draftsman, 1553-1619)". Union List of Artist Names Online. 2015
- Emil Kren; Daniel Marx (2015). "WIERIX, Hieronymus". The Web Gallery of Art
- "Hieronymus Wierix". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1877). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XX°. Harlemi. pp. 193
- J.W. Frederiks (1958). Springer Science + Business Media Dordrecht. ed. Dutch Silver: Wrougt Plate of North and South-Holland from the Renaissance. Hagae. p. 3. ISBN 978-94-010-3699-3
- John W. O'Malley (2013). Saints or Devils Incarnate?: Studies in Jesuit History. p. 260
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hieronymum Wierix spectant. |