Latinitas nondum censa

Magi (Biblia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Magus

Tres magi

Magi (Graece μάγοι) in Evangelio secundum Matthaeo fuerunt sapientes qui, cum natus esset Iesus, eum adoratum advenerunt, dicentes: "Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum" (Matt. 2:2). Hi magi tria munera obtulerunt: aurum, thus, myrrham.

Tres magi, unus niger. Imago ca. annum 1538 picta.

Paulatim multae fabulae vel legenda de magis facta sunt, et magi postremo ut tres reges describebantur, qui tres terras continentes tum notas Europam, Asiam, et Africam repraesentarent. Nomina horum magorum sunt Caspar, Melchior, Balthasar, quae nomina forsitan inventa sunt ut litterae CMB explicarentur quae "Christus Mansionem Benedicat" dicere volunt. Unus horum magorum (saepe, non semper, Balthasar) ut niger describitur, qui Africam repraesentet, sed in America Hispanica saeculorum septimi decimi et duodevicensimi non ut niger, sed ut indigena Americanus.

Sancti Magi sunt Coloniae Agrippinae patroni. Fama fert Flaviam Iuliam Helenam Augustam sanctam reliquias in Palaestina invenisse. Tum reliquiae magorum Mediolanum portatae sunt. Deinde Fridericus I Barbarossa, Caesar Augustus, Mediolano expugnato, reliquias episcopo Coloniensi Rainoldo de Dassel dono dedit. Reliquiae 23 Iulii anni 1164 Coloniam advenerunt; ex quo tempore Coloniae sunt. Mediolani in ecclesia sancti Eustorgii ingens arca lapidea adhuc exstat, in qua reliquiae horum trium magorum conditae erant, antequam Coloniam deportatae sunt.

Sollemnitas Magorum est in ecclesia catholica 6° Ianuarii (vel secundum calendarium paganum a.d. VIII Idus Ianuarias) vel die Sollemnitatis Epiphaniae Domini. Hoc die parvuli vel ministrantes veste magorum induti ostia pulsant, hymnos cantant, poemata dicunt, mansionem ad omnem annum sequentem benedicunt et parvam pecuniam organizationibus caritativis precantur. In porta mansionis scribunt numerum anni et litteras benedictionis, exempli gratia MM+C+M+B+IX.

Narratio Matthaei[recensere | fontem recensere]

Sic historia Magorum in Evangelio secundum Matthaeum narratur:

Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: "In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per prophetam: 'Et tu, Bethlehem terra Iudae, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel'". Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; et mittens illos in Bethlehem dixit: "Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio, Matth. 2.1–12.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P., et Laurentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salamanticensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti 1965.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Magos spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica