Ioannes Valentinus Andreae

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Valentinus Andreae
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Valentinus Andreae: imago
Ioannes Valentinus Andreae: imago
Nativitas: 17 Augusti 1586; Herrenberg
Obitus: 27 Iunii 1654; Stutgardia
Patria: Duchy of Württemberg

Memoria

Sepultura: Hospitalhof Stuttgart

Ioannes Valentinus (Theodisce Johann Valentin) Andreae, 17 Augusti 1586 in Herrenberg natus et 27 Iunii 1654 Stuttgardiae mortuus, erat mathemaricus, theologus et scriptor Latinus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Iacobi Andreae nepos fuit. In Universitate Tubingensi educatus est. Operum Andreae Latinorum, quae permulta conscripserat, Turbo drama satyricum et Menippus, dialogorum collectio, praecipue nominandi sunt. Utopiam etiam Christianam composuit (Reipublicae Christianopolitanae descriptio). Multa et Theodisce scripsit; ut Chymische Hochzeit Christiani Rosencreutz (sed non alia documenta Fraternitatis rosaceae crucis) ludibrii causa composuisset, ipse dixit; obscura tamen res est.

Ioannes Valentinus Andreae anno 1628

Opera Latina[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie