Ioannes Hale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina titularis libelli A Modest Enquiry Into the Nature of Witchcraft ab Ioanne Hale divulgati (Bostoniae, 1702).

Ioannes Hale (3 Iunii 163615 Maii 1700) fuit Puritanus oppidi Beverly Massachusettae pastor tempore iudiciorum de magia apud Salem anno 1692 actorum, unus ex clericis auctoritate gravissimis cum iudiciis sagarum consociatis, qui iudiciis primum sustentis, et tum, mente commutata, in libro prolato reprehensis innotuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Reverendus Ioannes Hale natus est Charlestown in oppido Massachusettae die 3 Iunii 1636, filius primus natu Roberti Hale fabri ferrarii. Eruditus est in Collegio Harvardiano Cantabrigiae, anno 1657 diploma studiorum adipiscens. In vico Bass-River-Side, deinde Beverly appellato, circa 1664 praedicare coepit, et minister templi paroechialis ibi ordinatus est die 20 Septembris 1667, cum congregatio ab oppido Salem rite separaret, et ibi mansit usque ad mortem, anno 1700.[1] Duxit Rebeccam Byly, primam uxorem, die 15 Decembris 1664, quae mortua est die 13 Aprilis 1683, anno aetatis suae quadragesimo quinto.[2]

Hale puer spectaverat supplicium Margaretae Jones, primi ex quindecim hominibus propter magiam in Nova Anglia inter 1648 et 1663 necatis.[3] Examinationibus et iudiciis variorum hominum artis magicae per iudicia de magia apud Salem acta anni 1692 accusatorum aderat, et opus iudicii sustinere solebat. Die autem 14 Novembris 1692, quaedam Maria Herrick, septendecim annos nata, Saram Noyes Hale, alteram clerici uxorem, et larvam cuiusdam Mariae Esty ob se affectam calumniata est, sed Sara scelere numquam rite arguta vel apprehensa est.[4] Carolus Wentworth Upham, commentator aetatis posterioris, dixit hanc accusationem famam adiuvit ut accusationes finiret, et studium iudiciorum Hale reputare persuasit.[5]

Fictio[recensere | fontem recensere]

In The Crucible, ludo scaenico Arthuri Miller (1953), Hale fictus in actu primo apparet, per petitionem Samuelis Parris ut Hale Elizabetham Parris, filiam Reverendi Parris, interroget. Eam visens, unus ex principalibus ludi personis fit. Depingitur clericus iuvenis, qui suam vitam studio magiae et aliarum artium daemonicarum dicavit, sperans se eas in nomine Dei destruere posse. Sagam invenit in Beverley, suo oppido, ubi praedicare solet. Per ironiam, Hale est clericus qui investigationi insignium diaboli pro iudiciis praeest, quae ad ultimum reprehenit. Ipse, Christianus pius, credit suum munus magas petere earumque animas salvare esse. Horrores autem iudiciorum damnumque iurum civilium et humanorum videns, animo commutato, iudicia vituperat, ea contra bonos mores esse Iudici Danforthensi dicens. Cum Maria Warren Ioannem Proctor magiae calumniatur, Hale de foro discedit, insigniter dicens, "Haec acta reprehendo. Me hoc iudicio abdico!" cui Danforth tantum respondet, ei occurrens, "Domine Hale, Domine Hale!"[6][7]

In pelliculari ludi scaenici accommodatione anno 1957 facta, partes Haleanae ab Ivone Brainville; in pelliculari accommodatione anno 1996 a Roberto Campbell aguntur, ab homine autem multo iuniore quam aptus sit, quia clericus historicus quinquaginta sex annos natu tempore iudiciorum fuit. Uxor ab Abigail Williams accusatur cum primum suspicatur eum suas affirmationes dubitare. Accusatione a Danforth confestim dismissa, ea ex vico effugit. Deinde Hale suspensioni Rebeccae Nurse, Marthae Corey, et Ioannis Proctor maeste interest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sibley's Harvard graduates, 1:509–512.
  2. Sibley's Harvard Graduates, vol. 1, p. 517.
  3. Clarence F. Jewett, The memorial history of Boston: including Suffolk County, Massachusetts. 1630–1880 (Ticknor and Company, 1881), 133–137.
  4. "No. 709: Statement of John Hale & Joseph Gerrish v. Mary Herrick," Records of the Salem Witch-Hunt, ed. Bernard Rosenthal (Cambridge University Press, 2009), 703.
  5. Charles W. Upham, Salem Witchcraft, 1969 (1867), 2:345–346.
  6. Anglice: "Mr. Hale, Mr. Hale!"
  7. Cliff's Notes.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]