Latinitas inspicienda

Ioachim Monzó

E Vicipaedia
(Redirectum de Ioachimus Monzó)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioachim Monzó

Ioachim Monzó (Catalane Joaquim Monzó, magis notus ut Quim Monzó; natus Barcinone 1952) fabulator et diurnarius est. Catalana lingua scribit, nihilominus diurnaria opera aliqua ex parte Hispanica lingua scripta est.

Vitae narratio[recensere | fontem recensere]

Ineunte decennio 1970 Ioachim Monzó scripsit quem condicionem rerum in Vietnamia, Cambosia, Hibernia Septentrionalis esse, ut illa scripta Barcinonenses ephemerides vulgarent. Postea bonorum aequandorum ratione devicta commentarios de Praga et Bucarestum scripsit, atque de creatione Foederatarum Americae Civitatum rei publicae principis, de Israel cum secunda Intifada orta est... Eius commentaria atque fabulas germanae ironiae plena sunt. Ex eius multis collectis commentariis, illa compilatio, Catorze ciutats comptant-hi Brooklyn (Quattuordecim urbes cum Comitatus Bruclinum), cum Urbs Novum Eboracum angustias statim ex 11 Septembris 2001 describeret, conspicua est. Autumno qui fuit annus bis millesimus septem, Germaniae, cum litterae catalanae in loco honoratissimi hospitis evocatae essent, orationem Francoforti libri mercatus dedicationis die recitavit. Eius paginas, quae per ephemeridem La Vanguardia vulgatae sunt, plurimi studiosi cotidiane legunt.

Opera[recensere | fontem recensere]

Anno 1976 eius prima fabula vulgata est. Ineunte decennio 1980, propter aliquis annuis quae studiorum causa ei praebita fuerant, Novi Eboraci ut studio eiusdem temporis Americae septemtrionalis litterarum deditus esset. Saepe radiophonica quaedam statio atque interdum televisio eius opera usa est. Ipse Cuca Canals colloquiorum pelliculae Jamón jamón (Perna perna) a rectore Bigas Luna editae particeps fuit. Ille Ieronimus Savary unius fabulae actionis particeps fuit: El tango de Don Joan (Domini Iohannis saltandi ars).

Fabulas, fabellarum et scripta compilationes edidit. Eius libri in amplius viginti linguas conversi sunt. Plura praemia abstulit: Fabulae praemia Prudenci Bertrana atque El Temps, narrationis praemium Urbis Barcinonis, praemia Lletra d'Or atque Maria Àngels Anglada, Cataloniensis Civitatis et Nationis Litterarum praemium, atque Serra d'Or quater ei Doctorum praemium tribuit.

Opera vulgata[recensere | fontem recensere]

Fabulae et fabellae (lingua catalana scriptae)[recensere | fontem recensere]

  • 1976: L'udol del griso al caire de les clavegueres (De gelidi venti flatu prae cloacis).
  • 1977: Self Service (Suae operae usus), opera quorum Biel Mesquida particeps est.
  • 1978: Uf, va dir ell (Atta, ipse dixit).
  • 1980: Olivetti, Moulinex, Chaffoteaux et Maury (Olivetti, Moulinex, Chaffoteaux et Maury).
  • 1983: Benzina (Oleum vivum purgatum).
  • 1985: L'illa de Maians (Insula Maians).
  • 1989: La magnitud de la tragèdia (Amplitudo tragoediae).
  • 1993: El perquè de tot plegat (De rerum causis).
  • 1996: Guadalajara (Guadalaxara).
  • 1999: Vuitanta-sis contes (Octoginta sex fabellae).
  • 2001: El millor dels mons (De optimo mundo ex omnibus).
  • 2003: Tres Nadals (Tres dies natales Domini).
  • 2007: Mil cretins (Mille stulti).

Collecti commentarii (lingua catalana scripti)[recensere | fontem recensere]

  • 1984: El dia del senyor (Dies Domini).
  • 1987: Zzzzzzzz (Dormens).
  • 1990: La maleta turca (Turca ascopa).
  • 1991: Hotel Intercontinental (Taberna Intercontinentalis).
  • 1994: No plantaré cap arbre (Ullam arborem non seram)
  • 1998: Del tot indefens davant dels hostils imperis alienígenes (Absolute indefensus contra hostilia imperia extraterrestrium).
  • 2000: Tot és mentida (Omne mendacium est).
  • 2003: El tema del tema (De propositi proposito).
  • 2004: Catorze ciutats comptant-hi Brooklyn (Quattuordecim urbes cum Comitatus Bruclinum).
  • 2010: Esplendor i glòria de la Internacional Papanates (Splendor et gloria ex Omnibus Nationibus Stultorum Sodalicium).

Nexus ad paginas externas[recensere | fontem recensere]