Insula Sancti Ludovici

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
insulae viae situsque

Insula Sancti Ludovici[1] (Francogallice: Île Saint-Louis) praeter Insulam Civitatis maiorem media in Lutetia sita est Sequana amplectente. Invenitur quarto in circumdario creans Tribum Nostrae Dominae: ad istium vicum etiam oriens Insulae Civitatis pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

In insulae meridie
Pointe est de l'Île Saint-Louis' fecit Nicolas Raguenet circa annum 1757

Saeculo XVII primae habitationes hoc loco erectae sunt, qui ipse duobus pascuis compositus erat. Quibus nomina vernicularia Île aux vaches et Île Notre Dame. Ecclesiastici, quamquam identidem novis spatiis habitandis valde egebatur, emolumento diu non annuebant.

Sed anno 1614 rex Ludovicus XIII Christophorum Marie architectum in arvis structuras incipere iussit. Primo autem utraque area crepidinibus firmata est et pontes trans Sequanam addi debuerunt. Ecce pons quidam ad paludines (quibus nomen Marais) ducens, qui nominatus est pro architecto Pont Marie. Confectus est anno 1635; in eo, ut isto tempore mos, casellae plures erant.

In principio ex anno 1618 tribus novus negotiatores atque homines quaestum facientes sartos et tectos servabat. Viginti annis post, cum causae cum clericis de dominiis finitae essent, nobiles advenerunt. Tunc viae rectae utiles stratae sunt. Anno 1726 insulae nomen datum est in honorem regis et sancti Ludovici IX. Revolutionarii barbari rebus novis saevientibus ad tempus rem Insulam Fraternitatis nuncupabant. Hodierni insulani Parisiensibus divitioribus adscribi possunt.

vita quotidiana
anno 1550 insula adhuc divisa erat in partes duas - Insulam Vaccarum et Insulam Nostrae Dominae
Le Pont Marie et l’Île Saint-Louis, 1757

Pontes ad insulam[recensere | fontem recensere]

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Visitandae sunt hae res:

Homines notiores[recensere | fontem recensere]

Fanum Sancti Ludovici in Insula

In Insula Sancti Ludovici vitam degebant degentve:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Sancti Ludovici spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

{{Normdaten|TYP=g|GND=4544414-6|VIAF=249393498|REMARK=Formula:GND