Latinitas bona

Georgius Moustaki

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Moustaki

Georgius Moustaki, Francogallice Georges Moustaki sed nomine nativo Jusef Mustacchi (Alexandriae natus die 3 Maii 1934; mortuus Nicaeae die 23 Maii 2013) fuit cantor et carminum scriptor. E familia Iudaica Sephardica insulae Corcyrae ortus, patre bibliopola Alexandrino, ipse linguis Italiana et Arabica necnon Francogallica loquens, Lutetiam anno 1951 petivit seque "Georgium" nuncupavit ad honorem Georgii Brassens. Carmina pro nonnullis cantoribus composuit inter quos Editha Piaf, cuius etiam amasius fuit. Illa anno 1959 carmen Milord, verbis Georgii Moustaki, musica Margaritae Monnot, optimo successu recitavit. Georgius Moustaki tali plausu anno 1968 recitavit cantilenam partim autobiographicam a se compositam Le métèque ("metoecus"; quam mox Ioanna Muschure Graece interpretavit, verbis contra dictatores Graeciae militares directis). Libros quattuor de vita sua divulgavit: anno 2000 cum amico Sigfrido Meir, titulo Fils du brouillard; anno 2002 et 2005 sub forma colloquiorum cum Marco Legras, titulis Un chat d'Alexandrie et Moustaki: chaque instant est toute une vie; anno 2011 titulo La Sagesse du faiseur de chanson.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]