Aemilius Bernard

E Vicipaedia
Wikidata Aemilius Bernard
Res apud Vicidata repertae:
Aemilius Bernard: imago
Aemilius Bernard: imago
Nativitas: 5 Aprilis 1826;
Obitus: 31 Augusti 1897;

Aemilius, vulgo Émile Bernard (Dolae die 5 Aprilis 1826 natus; ibidem mortuus die 31 Augusti 1897) fuit coquus et scriptor de re culinaria.

Cum collaboratore Urbano Dubois La Cuisine classique anno 1856 edidit: hi praeter omnes alios servitium Russicum loco Francici in Francia institui suaserunt. Eis annis in Polonia iuxta comitem Vincentium Krasiński(pl) coquus merebat. Quo anno 1858 mortuo, Bernard mox coquus regi Borussico Gulielmo I factus est. Id officium postea cum collaboratore Dubois aequis temporibus partiebat: ergo editio tertia La Cuisine classique regi Gulielmo reginaeque Augustae ab auctoribus ambobus anno 1868 dicata est.

Die 21 Iunii 1894 Lutetiae, via Antonii Carême inaugurata, ad cenam commemorativam praesedit.[1]

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1856 (cum Urbain Dubois) : La Cuisine classique: études pratiques, raisonnées et démonstratives de l'école française appliquée au service à la russe. Lutetiae Textus apud Internet Archive

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Emile Darenne, "Carême: inauguration de la rue Antoine-Carêne" in Joseph Favre, ed., Dictionnaire universel de cuisine pratique (2a ed. 1905) vol. 2 pp. 488-491

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Philippe Barthelet, "Emile Bernard ou la cuisine classique" in Valeurs actuelles no. 4367 (6 Augusti 2020) Situs venalis
  • Philippe Betry, "Émile Bernard, Dolois, cuisinier du roi de Prusse" in Le Progrès (12 Decembris 2020) Situs venalis
  • "Bernard (Emile)" in Joseph Favre, Dictionnaire universel de cuisine pratique (2a ed. 1905) vol. 1 p. 269