Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 71°00′S 70°00′W / 71°S 70°W / -71; -70

Insula Alexandri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locus Insulae Alexandri (colore rubro) in tabula geographica Antarcticae.
Castra Fossil Bluff in Insula Alexandri sita. Cacumen Giza in scaena patet; Glaciarium Eros ad occidentam huius conspectus iacet, sed in hac imagine non videri potest.

Insula Alexandri[1] est maxima Antarcticae insula, quae in Mari Bellingshauseniano ad occidentem Terrae Palmeranae versus in Paeninsula Antarctica patet, a quo a Sinu Marguerite et Freto Georgii VI separatur. Pluteus Glaciei Georgii VI fretum omnino implet, Insulamque Alexandri cum Terra Palmerana conectit. Insula ipsa Fretum Wilkinsianum partim circumdat, quod ad occidentem versus iacet.[2] Insula Alexandri est circa 240 milia longa a partibus septentrionibus ad australes, 50 milia lata in septentrionibus, et 150 milia lata in australibus.[3] Insula Alexandri est secunda a maxima insula deserta in orbe terrarum, post Insulam Devoniam.

Insula inventa est die 28 Ianuarii 1821 ab expeditione Russica, Thaddaeo Bellingshausen duce, qui eam ex Alexandro I, caesare Russico tum regnante, appellavit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Insula Alexandri I, Terra Alexander I, Terra Alexandri, Archipelagus Alexandri I, et Zemla Alexandri I appellata.
  2. Stewart 2011.
  3. Formula:Gnis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insulam Alexandri spectant.