Paeninsula Antarctica

Coordinata: 69°30′S 65°00′W / 69.5°S 65°W / -69.5; -65
E Vicipaedia
Tabula Paeninsula Antarcticae.

Paeninsula Antarctica, in Tsilia O'Higgins Land, in Argentina Tierra de San Martin, ac primum in Britanniarum Regno Graham Land et in Civitatibus Foederatis Palmer Peninsula appellata, est maxime septentrionalis Antarcticae continentalis regio, maioris paeninsulae Antarcticae Occidentalis pars, quae 1300 chiliometra ex Capite Adams (in Mari Weddelliano) et locus in continente ad australem Insularum Eklundensium eminet. Paeninsula Antarctica, sub glaciario continentali quod id tegit, consistit in congerie insularum, quae a fretis altis separantur et cum glaciario continentali coniunguntur. Terra Ignium, maxime australis Americae Australis apex, circiter 1000 chiliometra trans Fretum Drakeanum iacet.[1]

Collocatio Paeninsulae Antarcticae intra Antarcticam.

Superficialis Paeninsulae Antarcticae area est 522 000 chiliometra quadrata, quorum octoginta centesimae glacie teguntur.[2]

Oecosystema maritimum quod occidentalem Paeninsulae Antarcticae pluteum continentalem circumiacet celerem climatis mutationem corporeum passum est. Ex annis 1970, maritimum occidentalis Paeninsulae Antarcticae clima, quod aliquantulum tepidum et humidum erat, ad regiones australes movetur. Haec mutatio climatica frigidum et siccum Antarcticae continentalis clima loco magis atque magis movet, ut paeninsulares calefactionis globalis effectus varie mutarent. Inter mutationes manifestas sunt transportatio caloris aucta, ambitus et temporis spatium glaciei marinae imminuti, pauciores Pygosceles adeliae (qui glacie necessarie nituntur), plures Pygosceles papua et Pygosceles antarctici (qui ambo glaciem libere tolerant), variatio in compositione communitatis phytoplanctoni et zooplanctoni, atque variationes generationis, abundantiae, et praedatoribus praesentiae euphausiaceorum.[3][4][5]

Stationes investigationis scientificae in permultis locis in Paeninsula Antarctica inveniuntur, ubi aliquot civitates suverenitatem vindicant. Inter terras disputatas sunt Antarctica Argentina (Argentina), Territorium Antarcticum Tsilianum (Tsilia), et Territorium Antarcticum Britannicum (Britanniarum Regnum). Hae postulationes a paene omnibus orbis terrarum civitatibus repudiantur, sed, sub Systemate Foederum Antarctico, petitores suas postulationes exsequi non conantur. Postulatio autem Britannica agnoscitur ab Australia, Francia, Norvegia, et Nova Zelandia, sed Argentina plurima castra et homines in paeninsula sustinet.

Geologia[recensere | fontem recensere]

Antarctica olim fuit pars Gondwanae supercontinentis. Inter cuius radices exteriores sunt granites et gneiss aevorum Ordovicii et Devonii ,quae in Aestuario Scar et Paeninsula Joerg inveniuntur, cum intra Gregem Paeninsulae Trinitatis ex Carbonifero-Triassico sint saxa sedimentaria, quae in Sinu Spei et Freto Principis Gustavi videntur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Ante paeninsulae litus sunt multae insulae. Ecce Insula Webbiana et, in parte posteriori, Insula Adelaidae.
Tabula geographica Antarcticae.

Paeninsula est maxime montana, cuius culmina altissima usque ad 3000 fere metra se erigunt. Cacumina in paeninsula insignia sunt Cacumen Deschanelianum, Mons Castro, Mons Coman, Mons Gilbert, Mons Iacsonia, Mons Spei (altissimus locus, 3239 metra altus[6]), Mons Gulielmus, Mons Owenia, et Mons Scott. Qui montes continua Andium Americae Australis pars putantur, a spina submarina (vel oceanico montis dorso) conecta.[7] Quam ob rem Argentina et Tsilia suas postulationes dictitant. Arcus Scotica est systema arcuatum quod montes Paeninsulae Antarcticae cum montibus Terrae Ignium coniungit.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Oris paeninsularibus est clima mitissimum in Antarctica, cui sunt saxa bryophytis lichenibusque nive mensibus aestivis tecta carens, quamquam caelum frigidissimum et tempus crescendi brevissimum sunt. Plantae hodie plerumque sunt bryophyta, lichena, et algae ad haec circumiecta naturalia adaptae, lichenibus madidiores terrae saxosae regiones petentibus. Frequentissima lichenum genera sunt Usnea et Bryoria. Praeterea, Deschampsia antarctica (Poaceae) et Colobanthus quitensis (Caryophyllaceae), duae species plantarum florentium, in septentrionalibus et occidentalibus paeninsulae regionibus inveniuntur, insulis ante litus non exclusis, ubi clima aliquantulum tepidius est. Insula Lagotellerie in Sinu Marguerite est exemplum huius habitationis.[8][9]

Xanthoria elegans et Caloplaca sunt lichena crustosa, quae in saxis litoralibus videri possunt.[10]

Euphausia superba, species euphausiaceorum Antarcticorum, in maribus quae paeninsulam et reliquum continentis circumiacent inveniuntur. Lobodon carcinophaga (Phocidae) plurimuam suae vitae degit in eisdem aquis euphausiaceis vescentes. Pagothenia borchgrevinki (Nototheniidae) est piscis cryopelagicus, qui in aquis temperaturae sub zero circa peninsulam habitat. Vocalizationes Balaenopterae borealis (Balaenopteridae) ex aquis paeninsulam circumiacentibus audiri possunt.[11]

Inter cetacea paeninsularia sunt Balaenoptera bonaerensis et Balaenoptera acutorostrata (ambo Balaenopteridae) atque Orcinus orca (Delphinidae).[10] Animalia antarctica, inter quae sunt aves maritimi, pinnipedia, et sphenisciformes, victu vivunt qui in mari—non in terra—reperiunt. Inter pinnipedia sunt Hydrurga leptonyx, Leptonychotes weddellii, magna Mirounga leonina, et Lobodon carcinophagus.[12]

Despectus in Paeninsulam Antarcticam e satellite.
Arctocephali gazellae (Arctocephalinae), olim perpauci in Insula Georgia Australi redacti postquam advenae eos assidue venabantur, in statum antiquum ad aquas circa Paeninsulam Antarcticam reveniuntur.

Inter species sphenisciformium in paeninsula inventas, praecipue prope apicem geographium et insulas circumiacentis, sunt Pygoscelis antarcticus, Aptenodytes forsteri, Pygoscelis papua, et Pygoscelis adeliae. Insula Petermannensis est maxime australis orbis terrarum colonia Pygoscelium papuarum, ubi saxa exposita sunt unus e multis locis in paeninsula qui bona habitatio coloniarum avium sunt. Sphenisciformes quotannis reveniunt, et eorum numeri plus quam 10 000 aestimantur. Quorum avium usitatissimi in paeninsula sunt Pygoscelis antarcticus et Pygoscelis papua, et sola Aptenodytum forsteri colonia procreans in Antarctica Occidentali est multitudo remota inter Insulas Dionenses, in Sinus Marguerite in occidentali paeninsulae orae. Plurimi Aptenodytes forsteri in Orientalis Antarctica procreant.[13][9]

Inter aves maritimi Oceani Australis et Antarcticae Occidentalis in paeninsula inventos numerantur Fulmarus glacialoides, Macronectes giganteus, Daption capense, Pagodroma nivea, Oceanites oceanicus, Leucocarbo atriceps, Chionis alba, Catharacta maccormicki, Catharacta lönnbergi, Larus dominicanus, et Sterna vittata. Leucocarbo atriceps est una ex phalacrocoracidis quae in multis insulis subantarcticis, Paeninsula Antarctica, et America Australi australi endemica est.[14]

Etiam insigniter adsunt Thalassoica antarctica (Procellariidae), Leucocarbo bransfieldensis (Phalacrocoracidae), Aptenodytes patagonicus (Spheniscidae), Eudyptes chrysolophus (Spheniscidae), et Sterna paradisaea (Laridae).[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stewart 2011.
  2. Antarctic Peninsula Ice Sheet.
  3. Ducklow, Hugh W; Baker, Karen; Martinson, Douglas G; Quetin, Langdon B; Ross, Robin M; Smith, Raymond C; Stammerjohn, Sharon E; Vernet, Maria et al (2007-01-29). "Marine pelagic ecosystems: the West Antarctic Peninsula". Philosophical Transactions of the Royal Society B: Biological Sciences 362 (1477): 67–94 .
  4. Schofield, O.; Ducklow, H. W.; Martinson, D. G.; Meredith, M. P.; Moline, M. A.; Fraser, W. R. (2010-06-18). "How Do Polar Marine Ecosystems Respond to Rapid Climate Change?". Science 328 (5985): 1520–1523 .
  5. Montes-Hugo, M.; Doney, S. C.; Ducklow, H. W.; Fraser, W.; Martinson, D.; Stammerjohn, S. E.; Schofield, O. (2009-03-13). "Recent Changes in Phytoplankton Communities Associated with Rapid Regional Climate Change Along the Western Antarctic Peninsula". Science 323 (5920): 1470–1473 .
  6. "New satellite imagery reveals new highest Antarctic Peninsula Mountain," British Antarctic Survey, 11 Decembris 2017.
  7. "Operation IceBridge Returns to Antarctica". NASA Earth Observatory. NASA. 15 Octobris 2011 
  8. Moss 1998.
  9. 9.0 9.1 Hogan, C. M.; Draggan, S.; World Wildlife Fund (2011). "Marielandia Antarctic tundra". In Cleveland, C. J.. Washington, DC: National Council for Science and the Environment 
  10. 10.0 10.1 10.2 Lowen, James (2011). Antarctic Wildlife: A Visitor's Guide. Princetonia Novae Caesareae: Princeton University Press. pp. 50–51,160–231. ISBN 9780691150338 .
  11. Moss 1998.
  12. Moss 1998.
  13. Moss 1998.
  14. Moss 1998.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ultimum aevum glaciale per millia annorum notatum.
  • Draggan, S., et World Wildlife Fund. 2009. "Antarctic Peninsula," ed. C. J. Cleveland. Encyclopedia of Earth. Washington, DC: National Council for Science and the Environment.
  • Hogan, C. M., S. Draggan, et World Wildlife Fund. 2011. "Marielandia Antarctic tundra," Encyclopedia of Earth, ed. C. J. Cleveland. Vasingtoniae: National Council for Science and the Environment.
  • Leat, Philip, et Jane Francis.2019. Geology of Graham Land, in Antarctic Peninsula: A Visitor's Guide, ed. Adrian Fox, 18–31. Londinii: Natural History Museum ISBN 9780565094652.
  • Moss, S. 1998. Natural History of The Antarctic Peninsula. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-06269-5.
  • Stewart, J. 2011 Antarctic: An Encyclopedia. Novi Eboraci: McFarland & Co. ISBN 978-0-7864-3590-6.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paeninsulam Antarcticam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 69°0′0″S 66°0′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica