Talla

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Talla sumitur

Talla seu tella (litteris Aethiopicis ጠላ) est cervesia methodo traditionali in Aethiopia facta. Hoc temetum iam Strabo saeculo I ineunte rettulit: "Milio et hordeo vivunt [Aethiopes], e quibus et potus eorum fit."[1] E germinatis eragrostidis sorghique granis, sive et aliis cerealibus, conficitur. Foliis acerbis Rhamni prinoidis temperatur. Araqe est temetum e tej seu talla destillatum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Milio" eragrostis intellegi licet. Strabo, Geographia 17.2.2

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Cyathus talla Lalibela in urbe oblatus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]