Inguarus Severjanin

Obitus: 20 Decembris 1941; Tallinna, Tarbatum
Patria: Imperium Russicum, Estonia
Nomen nativum: Игорь Васильевич Лотарев
Memoria
Inguarus Severjanin (i.e. Inquarus Incola Borealis, Inguarus e terra boreali, Russice Игорь Северянин, tr. Igor' Severjanin), vero nomine Inguarus Basilii filius Lotarev (Russice Игорь Васильевич Лотарев, tr. Igor' Vasil'evič Lotarev; 4 Maii[1] 1887 Petropoli natus et 20 Decembris 1941 Castris Danorum mortuus) fuit poëta, scriptor et intepres Russicus. Opera sua ab anno 1904 publicabat. Anno 1911 dux motus poetici "ego-futurismi" factus, annum post motum eum reliquit. Anno 1918 Severjanin Moscuae "rex poetorum" (Vladimirus Majakovskij autem "vicarius regis") electus est. Multos libros versuum suorum atque interpretationum versuum poetarum aliorum (Caroli Baudelaire, Pauli Verlaine, Sully Prudhomme, Adami Mickiewicz et certorum auctorum Estonicorum) in lucem edidit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 16 Maii Gregoriano.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum Severjanin spectant. |
![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
![]() |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |