Inguarus Kurčatov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Inguarus Kurčatov
Res apud Vicidata repertae:
Inguarus Kurčatov: imago
Inguarus Kurčatov: imago
Nativitas: 8 Ianuarii 1903, 30 Decembris 1902; Sim
Obitus: 7 Februarii 1960; Barvikha
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Kremlin Wall Necropolis

Inguarus Basilii filius Kurčatov (Russice Игорь Васильевич Курчатов, tr. Igor' Vasil'evič Kurčatov; natus in Sim tunc gubernii Ufensis, nunc regionis Celiabinscensis Russiae die 12 Ianuarii 1903; Moscuae mortuus die 7 Februarii 1960) fuit physicus Sovieticus et ordinarius Academiae Scientiarum URSS socius (ab anno 1943).

Kurčatov erat praefectus scientificus principalis usus energiae nuclearis in Unione Sovietica, qui creatione primae bombae atomicae Sovieticae (anno 1949 creatae) et primae electrificinae nuclearis (anno 1954 in urbe Obninsk constructae) praefuit. Anno 1943 condidit Institutum Energiae Atomicae (nunc in eius honorem 'Institutum Kurčatovense' nominatum), cuius praefectus ad finem vitae suae mansit. Pacificum technologiae nuclearis usum contra experimenta bombarum atomicarum postulavit.

Ter (annis 1949, 1951, 1954) titulo Herois Laboris Socialistici, quater (1942, 1949, 1951, 1954) Praemio Staliniano, et semel Praemio Leniniano (1957) aliisque signis laudis Unionis Sovieticae dignatus est.

Asteroides 2352 Kurchatov in eius honorem vocatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum Kurčatov spectant.
Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie