Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ingeniaria industrialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Productio industrialis machinarum ferrearum in Britanniarum Regno, anno 1945.

Ingeniaria industrialis est disciplina ingeniariae quae multiplices rationes, systemata, organizationes per integra hominum, pecuniae, scientiae, informationis, instrumentorum, energiae, materierum systemata evolvenda, meliorem facienda, exsequienda optimizare? conatur.[1]

Ingeniarii scientiam sollertiasque in scientiis mathematica, physica, sociali proprias, una cum principiis rationibusque enodationis designationisque artis ingeniariae, ad eventus atque exitus e systematibus rationibusque productos subtiliter enumerandos, praedicandos, aestimandos adhibere solent.[1] Ex quibus effectibus systemata, rationes, situs novos ad laborem, materies, machinas utile coniungendas excogitare possunt, et meliorem faciunt qualitatem fertilitatemque systematum, aut physicorum aut socialium.[2] De proprietatibus, sententiis, vel rationibus utentis, ingeniaria industrialis cum investigatione effectionis, ingeniaria systematum, ingeniaria fabricationis, ingeniaria productionis, scientia administrationis, ingeniaria administrationis, ingeniaria pecuniaria, ergonomica, ingeniaria rerum humanarum, ingeniaria salutis, aliisque rebus convenit.

Ingeniaria industralis, quamquam sua concepta prima magnopere cum certis disciplinis ad commercium pertinentibus congruunt (praecipue cum administratione effectionum), est vetustissima disciplina, quae in plurimis iurisdictionibus a diplomate laborandi ingeniariae professionalis proprio continetur.

Origines[recensere | fontem recensere]

Constat inter rerum gestarum scriptores professionem ingeniariae industrialis ex conversione industriali ortam esse. Technologiae quae traditionales manuum effectiones in fabricatione textilium (flying shuttle, spinning jenny, et fortasse maximi momenti machina vaporaria comprehensis) mechanales fecerunt frugalitates scalares generaverunt quae productioni magnariae in mediis regionibus primum faverunt. Notio systematis productionis in fabrica a talibus innovationibus effectis exorta est.[3]

Fridericus Winslow Taylor (1856–1915) plerumque pater ingeniariae industrialis agnoscitur. Gradum academicum in ingeniaria mechanica apud Institutum Technologiae Stevensianum Hoboken in oppido Novae Caesareae meruit, ac nonnulla diplomata inventionis pro suis inventis adeptus est.[4][5] Sui libri, Shop Management et The Principles of Scientific Management, saeculo vicensimo ineunte editi, verum habentur disciplinae ingeniariae industrialis initium.[6]

Suasores ingeniariae industrialis in Universitate Complutensi Matritensi anno 1913.
Ingeniarii industriales una laborant.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Salvendy 2006: 5.
  2. "What IEs Do" 
  3. Maynard et Zandin, Maynard's Industrial Engineering Handbook, ed. 5a (McGraw Hill Professional, 2001), 1.4-1.6.
  4. Anno 1881, cum scholasticus iam esset, Taylor athleta et Clarence Clark primum certamen teniludi duplicis in US National Championships vicerunt.
  5. "F. W. Taylor, Expert in Efficiency, Dies". 22 Martii 1915 .
  6. All about industrial engineering.

Bibliography[recensere | fontem recensere]

  • Badiru, Adedeji B., ed. (2005) 2014. Handbook of industrial and systems engineering. Ed. 2a. Boca Raton Floridae: CRC Press, Tayor & Francis Group. ISBN 9781466515048.
  • Blanchard, Benjamin S., et W. Fabrycky. 2005. Systems Engineering and Analysis. Ed. 4a. Prentice-Hall. ISBN 0-13-186977-9.
  • Dorner, Martin. 2014. Das Produktivitätsmanagement des Industrial Engineering unter besonderer Betrachtung der Arbeitsproduktivität und der indirekten Bereiche. Dissertatio. Karlsruher Institut für Technologie.
  • Goldratt, Eliyahu M., et Jeff Cox. (1984) 2004. The Goal. Ed. 20a. North River Press. ISBN 0-88427-061-0. ISBN 0-88427-178-1.
  • Hicks, Philip E. 1994. Industrial engineering and management: a new perspective. Ed. 2a. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070288070.
  • Hinrichsen, Sven 2007. Arbeitsrationalisierung mittels Methoden des Industrial-Engineering in Dienstleistungsbetrieben. Aachen: Shaker. (Diss. IAW RWTH Aachen). ISBN 978-3-8322-6636-3.
  • Malakooti, B. 2013. Operations and Production Systems with Multiple Objectives. John Wiley & Sons. ISBN 978-1-118-58537-5.
  • Miller, Doug. 2013. Towards Sustainable Labour Costing in UK Fashion Retail. doi:10.2139/ssrn.2212100.
  • Salvendy, Gavriel, ed. 2001. Handbook of industrial engineering: Technology and operations management. Novi Eboraci: Wiley-Interscience. ISBN 0-471-33057-4.
  • Salvendy, Gavriel, ed. 2006. Handbook of human factors and ergonomics. Ed. 3a. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley. ISBN 0471449172, ISBN 9780471449171.
  • Stowasser, Sascha. 2010. "Produktivität und Industrial Engineering." Angewandte Arbeitswissenschaft: Zeitschrift für die Unternehmenspraxis 47 (204): 7–20.
  • Taylor, Frederick Winslow. (1911, 1903) 1993. The principles of scientific management; and Shop management. Libri iterum impressi. Londinii: Routledge/Thoemmes Press.
  • Turner, Wayne, et al. 1992. Introduction to industrial and systems engineering. Ed. 43a. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-481789-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ingeniariam industrialem spectant.