Ilir Meta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ilir Meta
Res apud Vicidata repertae:
Ilir Meta: imago
Nativitas: 24 Martii 1969; Çorovodë
Patria: Albania

Officium

Officium: Minister of Foreign Affairs, Member of the Parliament of Albania, Prime Minister of Albania, President of Albania
Munus: Politicus, Legatus

Consociatio

Factio: Socialist Movement for Integration

Familia

Coniunx: Monika Kryemadhi

Ilir Meta, nomine pleniori Ilir Rexhep Meta (in oppido Skrapar natus die 24 Martii 1969) est politicus Albaniae.

Alumnus est facultatis oeconomicae universitatis Tyranensis ubi postea docuit. Iam discipulus inter motus contra communismum participavit. Legatus est apud parlamentum Albanicum ab anno 1992. Coniunctionem Albaniae cum Unionem Europaeam favebat dum munera successiva tenuit, secretarius pro integratione Europaea a mense Martio 1998, primus minister vicarius a mense Octobri eiusdem anni, primus minister a die 29 Octobris 1999 ad 22 Februarii 2002, mox etiam minister a rebus externis a die 31 Iulii 2002 ad 18 Iulii anni insequentis, primo ministro Fatos Nano. Iam sodalis factionis socialisticae, motum socialisticum pro integratione anno 2004 condidit. Officio ministri rerum externarum iterum a die 17 Septembris 2009 usque ad eundem diem insequentis anni functus est, primo ministro Sali Berisha. Orator parlamenti die 10 Septembris 2013, sed die 28 Aprilis 2017 praeses patriae electus est, antecessore Bujar Nishani. Officium die 24 Iulii 2017 rite suscepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ilir Meta (ad sinistram), eo tempore orator parlamenti Albanici, et Evangelus Benizelus, minister a rebus externis Graecus, anno 2013 congressi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ilir Meta spectant.
Ministri rerum externarum Albanici (1992–)
Coat of arms of Albania.svg
Ilir Bocka 1991 • Alfred Serreqi 1992 • Tritan Shehu 1996 • Arjan Starova 1997 • Paschalis Milo 1997 • Arta Dade 2001 • Ilir Meta 2002 • Luan Hajdaraga 2003 • Kastriot Islami 2003 • Besnik Mustafaj 2005 • Lulzim Basha 2007 • Ilir Meta 2009 • Edmundus Haxhinasto 2010 • Edmundus Panariti 2012 • Aldo Bumçi 2013 • Ditmir Bushati 2013–2019
Capsae cognatae: Primi ministri Albaniae