Gent Cakaj

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Gent Cakaj (in Kosovia natus anno fere 1990) est politicus Albaniae.

In regione nativa educatus, ter titulum magistri studiorum iam meruit, recentius apud universitatem Europae Centralis ubi anno 2015 dissertationem Neuro-Enhancement and the Notion of Legal Responsibility,[1] et apud universitatem Catholicam Lovaniensem in Belgica ubi thesim philosophicam 2017 proposuit The Problem of Grace in Kant’s Religion: Between Human Autonomy and Divine Assistance.[2] De rebus politicis Balcanicis commentationes scripsit.[3] Consiliarius primo ministro Albanico Edi Rama meruit. Die 28 Decembris 2018 minister a rebus externis Albaniae nominatus, a praeside Ilir Meta reiectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus dissertationis
  2. Index thesium anno 2016/2017 promotarum
  3. Gezim Krasniqi et Gent Cakaj, "The role of minorities in the Serb-Albanian political quagmire" in Leandrit Mehmeti and Branislav Radeljic, edd., Kosovo and Serbia: Contested Options and Shared Consequences (Pittsburgi: Pittsburgh University Press, 2016) pp. 149-167 Fons citationis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]