Enver Hoxha
Obitus: 11 Aprilis 1985; Tyrana
Patria: Albania
Familia
Proles: Ilir Hoxha
Memoria
Enver Hoxha (natus die 16 Octobris 1908 Argyrocastri, mortuus die 11 Aprilis 1985 Tyranae) fuit paedagogus et homo politicus Albanus; eum dictatorem communisticum crudelem annis inter 1944 et 1985 fuisse nemo neget. Eius uxor Nexhmije Hoxha dictaturam usque annum 1991 prolongabat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Studiis de scientiis naturalibus Montispessulani derelictis iurisprudentiae sese imbuebat Bruxellis annis a 1934 ad 1936 et in legatione Bruxellensi secretarius fuit - unde autem remissus est propter causas politicas. Iam antea in Albania motioni communisticae adhaeserat. Tunc annis inter 1936 et 1939 in schola quadam discipulos idioma Francogallicum docuit. Patria anno 1939 ab Italis occupata repugnantes sodales in secreto ducebat. Iugoslavis auxiliantibus nata est Factio communistica Albanica (ab anno 1946 renominata est Factio laboris Albaniae)
Occupatoribus omnibus (et Italis et Germanis) pulsis Enver Hoxha praeses status creatus est anno 1944. Quod munus habuit usque annum 1954. Item fuit annis a 1946 ad 1954 minister de rebus externis. Anno 1954 autem Secretarius primus factionis et de facto status tyrannus factus est
Politica eius
[recensere | fontem recensere]Omnes aliter cogitantes vere crudelissime oppressi sunt. Albania in statum marxisticum strictissimum mutata est. Anno 1948 unionem spiritalem cum Iosepho Broz Tito rupit et Iosephum Stalin adulare coepit. Stalinismo in Unione Sovietica abolito diplomaticos contactus cum Russis deici iussit et Sinas adamare incohatus est, quae iunctio duratura fuit usque annum 1978. Seditio anni 1974 contra Hoxha repulsa est. Albania anno 1967 sese primum statum atheisticum esse proclamavit, quo persecutio fidelium crudelissima ingruebat martyres editura. Hoxha defuncto, Ramiz Alia secutus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Enver Hoxha spectant. |
- Biographia cum fontibus orationum operumque Anglice
- Betrachtungen über China, vol. II, editio Theodisca de Sinis
- Paginae dictatori dedicatae
- Albaniae socialisticae praesentatio generalis, 1978
Ismail Qemali • Fejzi Alizoti • Turhan Përmeti • Essad Pasha Toptani • vacat • Turhan Përmeti • Sulejman Delvina • Iliaz Vrioni • Pandeli Evangjeli • Qazim Koculi • Hasan Prishtina • Idhomene Kosturi • Xhafer Bej Ypi • Ahmet Zogu • Shefqet Vërlaci • Iliaz Vrioni • Fan S. Noli • Iliaz Vrioni • Ahmet Zogu • Kostaq Kota • Pandeli Evangjeli • Mehdi Frashëri • Kostaq Kota • Shefqet Vërlaci • Mustafa Merlika-Kruja • Eqrem Libohova • Maliq Bushati • Eqrem Libohova • Mehdi Frashëri • Rexhep Mitrovica • Fiqri Dine • Ibrahim Biçakçiu • Enver Hoxha • Mehmet Shehu • Adil Çarçani • Fatos Nano • Ylli Bufi • Vilson Ahmeti • Alexander Meksi • Bashkim Fino • Fatos Nano • Pandeli Majko • Ilir Meta • Pandeli Majko • Fatos Nano • Sali Berisha • Edi Rama Capsae cognatae: Principes Albaniae • Ministri rerum externarum Albanici | |