Latinitas bona

Bujar Nishani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bujar Nishani

Bujar Nishani (Dyrrhachii natus die 29 Septembris 1966) est politicus Albaniae et a die 24 Iulii 2012 praeses patriae, praecessore Bamir Topi, per comitia die 11 Iunii 2012. Minister rerum internarum meruit, primo ministro Sali Berisha, a die 20 Martii 2007 ad 17 Septembris 2009 rursusque a 25 Aprilis 2011 ad 12 Iunii 2012. Inter haec ministeria, quo tempore Lulzim Basha res internas curabat, Bujar Nishani minister iustitiae meruit.

Bujar Nishani est alumnus Academiae Militaris Skanderbeg Therandae in urbe. Ibi anno 1988 absolutus praeceptor factus est. Recentius rebus Europaeis apud universitatem Tyranensem studuit, gradu magistri anno 2005 merito.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud situm praesidii Albaniae
  • "Bujar Nishani": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)