Latinitas bona

Iacobus LaBrie

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
LaBrie anno 2012.

Iacobus LaBrie, vulgo plene Kevin James sed saepius James LaBrie, (natus 5 Maii 1963 in Penetanguishene provinciae Ontarionis) est cantor et scriptor carminum Canadensis, optime notus Dream Theater grege musico.

Cantor Dream Theater factus est anno 1991, quo tempore, quia in grege iam erat sodalis eiusdem praenominis ac se, Kevin Moore, nomine secundo "James" uti coepit. Dicit se plurimum delectari gregibus musicis Metallica, Aerosmith, Van Halen, Journey, Judas Priest, necnon compositoribus classicis Wolfgango Mozart, Antonio Vivaldi, Ludovico van Beethoven.

Hodie Toronti habitat cum uxore, filia et filio.