Iacobus Benignus Bossuet

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iacobus Benignus Bossuet
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Benignus Bossuet: imago
Nativitas: 27 Septembris 1627; Divio
Obitus: 12 Aprilis 1704; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: bishop of Meaux, bishop of Condom, Episcopus Catholicus, Episcopus dioecesanus, Episcopus dioecesanus, seat 37 of the Académie française, episcopus
Munus: Rerum gestarum scriptor, Theologus, scriptor, clericus, criticus litterarum, poëta, presbyter catholicus, politicus, philosophus, orator

Consociatio

Memoria

Sepultura: Meaux Cathedral
Iacobus Benignus Bossuet ab Hyacintho Rigaud pictus

Iacobus Benignus vulgo Jacques-Bénigne Bossuet (die 27 Septembris 1627 Divione natus; Lutetiae mortuus die 12 Aprilis 1704), alumnus Collegii Navarrensis apud universitatem Parisiensem, fuit theologus catholicus, episcopus et scriptor Francicus. Bossuet fuit etiam socius praefectusque Academiae Francicae in quam anno 1671 cooptatus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ab Iesuitis educatus Lutetiae theologiae studuit. Anno 1652 doctoratu est laureatus, antequam metz se dedebat studiis operum patrum Ecclesiae. Insuper ei cordi fuit, ut protestantes recatholizarentur. Episcopalis dignitas Condomii, quam anno 1669 nactus est, deposita est, cum anno 1670 educator regii filii institutus esset. Favor regis Ludovici XIV fecit, ut episcopus Meldensis (Meaux) in Insula Franciae fieret anno 1681 et anno 1687 consiliarius urbanus. Anno 1672 in Academiam Francicam cooptatus est.

[Regiam potestatem legibus absolutam vehementer fovens anno 1682 capitula quattuor de libertate ecclesiae Francogallicae (secundum Gallicanismi viam, quae dicitur) exaravit. Eodem rigore papae auctoritatem defendit contra iansenistas, quiestistas (cf. Fénelon et Guyon) et contra protestantes. In revocando Edicto Namnetensi partes graves egit. In litigationes inter traditionem et modernitatem favebat Nicolai Boileau doctrinis haud progressivis.

Etiam multa scripta gloriam eius aeternaverunt. Velut rhetor spiritalis in orationibus funebribus praesertim excellebat, quae editae sunt sub titulo »Sermons et oraisons funèbres«. Eius opus »Discours sur l'histoire universelle jusqu'à l'empire de Charlemagne« (1681) historiam modo tam philosophico quam catholico tractare intendit quae ratio tunc in historicis inustitata erat. Liber »Exposition de la doctrine de l'Église catholique sur les matières de controverse« (1671) et »Histoire des variations des Églises protestantes« (1688) blandiant protestantibus vacillantibus et contrareformationem promoveant. Polemicas scripsit contra episcopum Spinola Novostadiensem qui velut Gerardus Gualterius Molanus reunionem ecclesiarum proponebant necnon contra Hugonem Grotium et Ricardum Simon.

Opera[recensere | fontem recensere]

Oeuvres, 1852
Opera omnia
  1. in 20 volumina 1745-1753
  2. in 19 volumina 1772-1788
  3. in 45 volumina 1813
  4. in 60 volumina 1825
  5. in 62 volumina 1828-1830
  6. 1862

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Victor Vaillant, Études sur les sermons de Bossuet, 1851
  • Thérèse Goyet, L'Humanisme de Bossuet, le goût de Bossuet, 1965

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 3. Lipsiae 1905, p. 258-259 (hic in interreti)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Benignum Bossuet spectant.