Hypertextus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
Interrete
disserentibus

Internet map 1024 - transparent.png

Hypertextus (-us, m.) est quoddam genus textus verborum, persaepe computatro ostenti, qui nexibus ad alios textus praeditus est. Lector textus huius modi nexum sequens ad alium textum facile moveri potest. Notissimum exemplum hypertextus hodie est tela totius terrae, quo interrete utitur.

Hypertextus antiquitus[recensere | fontem recensere]

Athenaeus Naucratita sicut hypertextum primigenium creasse dicitur in suis Deipnosophistis,[1] qui permultos textus cum nexibus bibliographicis in se continent.

Memex[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Vannevar Bush commentarium "As We May Think" ('Quomodo cogitemus') scripsit de machina commenticia Memex nomine, quae pellibus minimis data continentibus (Anglice: 'microfilm') utens, inter se conectis, quaevis data ostendere posset. Re vera nemo talem machinam aedificere poterat donec computatrum inventum est.

Hypertextus temporibus recentioribus[recensere | fontem recensere]

Anno 1965 nomina hypertext et hypermedia fecit Theodorus Nelson, qui una cum Andries Van Dam anno 1968 Hypertext Editing System (Systema Hypertextus Edendi)? creavit. Anno 1987, Apple Computatra systema hypertextus Hypercard vocatum vulgaverunt. Decennio 1980 exeunte, Timotheus Berners-Lee telam totius terrae creavit, quae omnia systemata hypertextus alia superavit.

Nexus Externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C. Jacob, "Athenaeus the Librarian," in Athenaeus and His World, ed. Braund et Wilkins (Exoniae, 2003), p. 105: "Putting such a strong emphasis on linking previously unrelated textual fragments together and on navigating through a wide corpus of literary materials calls for an analogy with what today we call 'hypertext': reading a large and heterogeneous corpus of texts, deciding to link such and such key words or fragments, deconstructing the cohesiveness of texts in order to follow the thread of a lexical search or of a thematic investigation, define a new way of reading, but also in many respects a new form of writing."