Latinitas nondum censa

Vicipaedia:Nexus

E Vicipaedia
(Redirectum de Nexus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Nexus in Vicipaedia paginas in catena connectunt

Nexus (Anglice: link) est connectio inter paginas Vicipaediae, vel inter paginas nostras et situs alicubi in Interrete. Symbola [[...]] nexum ad aliam paginam Vicipaediae significant; symbola [http://...] nexum externum significant. Omnis pagina nexus ad alias paginas habere debet. Vide etiam praefationem in usum editorum Vicipaediae.

Pagina ad quam nexus nectit, et nomen quod videtur, possunt differe: [[Communicatio felium|meow]] nexum facit ad paginam cuius titulus est Communicatio felium sed lector videt verbum meow -- meow. Si nomen alius casus esse debet quam casus recti, tali nexu utimur. Exempli gratia:

Scribe Pater [[Cicero|Ciceronis]] non [[Roma|Romam]] habitavit.
et vidimus: Pater Ciceronis non Romam habitavit.

Possumus etiam terminationem grammaticalem post nexum mittere: e [[Roma]]m fit Romam.

Si nexum facimus ad paginam quae nondum exstat, nexus ruber apparuit: haec pagina non exstat.

Nexus ad paginas quae de eadem re alia lingua tractant sunt nexus intervici, quae apud Vicidatam creantur. Sed licet etiam tales nexus in paginae textu mittere; vide Vicipaedia:Vulgo.

Vicipaedia Latina nondum regulas de nexubus externis habet, sed apud Wikipediam Anglicam hae sunt: Wikipedia:External links (pagina anglica). Nexus externi fontes rerum in pagina praebere possent; nexus ad alias paginas aliarum Vicipaediarum autem non sunt fontes, etiamsi pagina nostra sit translatio pagina ex alia lingua.

In infima parte paginae sunt nexus ad categorias in quibus pagina inseritur.