Expiscatio

E Vicipaedia

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Expiscatio[1] (Anglice phishing) est fraudulenta acquisitio notitiarum privatarum (e.g. tesserarum), quae praecipue per litteras electronicas aut per IRQ aliumve modum impraesentiarum nuntiandi fit.

Quisquis enim notitias per interrete expiscari vult fidam simulat societatem vel hominem, qui per speciem securitatis confirmandae nuntiat necesse esse certiorem fieri de numero chartulae creditoriae vel argentariae rationis, de tessera systemati computatrali indenda, de alio signo secreto (sicut codice PIN) sive de quavis alia notitia alios celanda. Expiscatoribus non videtur opus esse nisi paucissimis credulis, ut aliquantum lucri faciant.

Quisquis se ab expiscatorum hamis insidiisque defendere vult sciat nullum esse systema publicum, cui fidei commissis opus sit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!