Helmar Frank

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Helmar Frank (2004)

Helmar Gunterus Frank (natus Waiblingae die 19 Februarii 1933; mortuus Paderbronnae die 19 Februarii 2013) fuit mathematicus, paedagogus, cyberneticae professor universitarius Germanus. Academiae Internationali Scientiarum esperantistarum in Republica Sancti Marini sitae multos annos praefuit. Vera Barandovská-Frank uxor interlinguista et Esperanticorum docta est.

Scientifica[recensere | fontem recensere]

Helmar Frank studuit mathematicae, physicae et philosophiae Stuttgardiae, Tubingae, Lutetiae annis a 1951 ad 1958. Anno 1956 baccalaureatum adipiscebatur et doctoratum philosophicum anno 1958 (una cum Maximiliano Bense).

Annis a 1958 ad 1961 instruxit mathematicam physicamque in gymnasio quodam in Germania. Laborem scientificum suum ad instruendi veniam habendam comprehendit monstrationem de principalibus aestheticae cyberneticae notionibus adhibitis. De eodem actum est in doctoratus thesi.

Annis a 1961 ad 1963 operam dabat in turba scientiorum sub aegide Caroli Steinbuch Carolsruhae collecta. Tunc Frank invitavit ad primum Germanum congressum de arte instruendi automatizata? (symposium habitum est anno 1963). Eodem anno universitas studiorum paedagogica Berolini vocavit eum tamquam professorem ad cathedram de cyberneticis. Ibi fundavit anno 1984 institutum de cybernetica. Anno autem 1972 iit Paderbronnam ubi universitas nova erat in statu nascendi.

Ab annis 1970 exeuntibus ad annos 1980 ineuntes experimenta captantia diversa fecit ad valorem propaedeuticum linguae Esperanticae ostendendum. Una cum Reinhardo Selten, Ioanne Lapenna, Fabricio Pennacchietti, Hunfrido Tonkin et aliis academiam Esperanticam in Republica Sancti Marini condidit (Akademio Internacia de la Sciencoj/AIS). Praeses eius fuit usque annum 2007, cum morbo gravi afficeretur.

Nonnullos annos Frank in sedebat in praesidio sodalitatis de rebus cyberneticis (Association Internationale de Cybernetique, AIC); contigit ut Georgius Boulanger, praeses, linguam Esperanticam tertiam linguam laboratoriam in conventibus esse permisit - praeter Francogallicam et Anglicam.

Professor Frank multis in locis in Europa et extra continentem Europaeam praelectiones habuit, velut in:

Die 26 Septembris 2004 participavit tamquam hospes honorarius colloquium Esperanticum Varsaviae habitum quod maecenas Iaponicus Etsuo Miyoshi disposuerat ad membra Parlamenti Europaei informanda de linguae Esperanticae utilitate Europae adunandae.

Merita[recensere | fontem recensere]

Anno 1988 recepit Crucem meritoriam primae classis Germaniae Occidentalis. Anno 2004 creatus est esperantista anni honorarius a moderatoribus periodici praetitulati "Ondo de Esperanto" quod editur in Russia. Anno 2013 in occasione anniversarii LXXX apparuit liber Littera Scripta Manet, serta in honorem Helmar Frank cum multis symbolis collegarum amicorumque [1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]