Hovik Abrahamjan
Patria: Unio Sovietica, Armenia
Familia
Hovik Argami f. Abrahamjan sive litteris Armenicis Հովիկ Արգամի Աբրահամյան (Mkhchyan in oppido die 24 Ianuarii 1958 natus) est politicus Armeniae, sodalis factionis republicanae, et ab anno 2014 primus minister patriae.
Alumnus Instituti Oeconomici Erevanensis, Hovik Abrahamjan apud officinas aquam vitam faciendas operam dedit Burastanensem et Artaxatensem: hanc annos 1991-1995 direxit. Inde adiutor iuxta praefectum urbi Artaxatae meruit atque mox iuxta ministrum evolutionis regionalis. Ipse ab anno 2002 usque ad diem 25 Martii 2007 minister pro eadem re (atque denuo primus minister vicarius) fuit, primo ministro Andronico Markarjan. Orator parlamenti Armenici bis electus est: a die 28 Septembris 2008 ad 21 Novembris 2011 rursusque a die 31 Maii 2012 ad 13 Aprilis 2014 muneri functus est; quo die, iussu praesidis Sergio Sargsjan, officium primi ministri suscepit quod subito reliquerat Tigranes Sargsjan. Die autem 8 Septembris 2016 dimissionem suam protulit.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina apud Parlamentum Armenicum
- "Armenian president names speaker as new prime minister" (13 Aprilis 2014) apud Reuters