Artaxata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Artaxata
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Armenia
Locus: 39°57′14″N 44°33′2″E
Numerus incolarum: 21 300
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Արտաշատ

Gestio

Procuratio superior: Ararat Province, Armenian Oblast, Q4070153

Geographia

Superficies: 18.3 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Clamart, Budapest District XVIII

Artaxata[1] (Armenice Արտաշատ, Artašat; interdum et Neronia) sunt urbs Armeniae antiqua et hodierna.

Historia[recensere | fontem recensere]

Etiam temporibus Urartaeis colonia quaedam loco Artaxatorum sita erat. Artaxias I[2] rex Armenorum hoc loco arcem novam anno 176 a.C.n. construxit et nomen suum dedit. A Romanis Artaxata anno 58 incensa erant, sed anno 66 Nero Tiridati regi opes magnas ad urbem reficiendam tradidit, qua de causa urbs aliquod tempus Neronis nomine nuncupabatur.

Khor Virap monasterium Artaxatis

Aevo Medio Artaxata paene relicta erant; Kamarlu vicus parvus eo loco existebat. Anno 1945 iterum nomen antuquum Artaxata ceperunt, anno 1962 in numerum urbium inclusa sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pl. n.; v. Taciti Annales, II 56, VI 33 etc. De Graeco Ἀρτάξατα.
  2. De nomine: Taciti Annales II 3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 39°57′14″N 44°33′2″E • GeoNames • Facebook Places