Hormisdas (Hormisdae II filius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hormisdas,[1] Graece Ὁρμίσδας, fuit Sassanidarum nobilis, filius natu tertius regis Hormisdae II, gener regis Saporis II a quo incarceratus est. Suadente mulieri liberatus Constantinopolim anno 323 aufugit: ibi Constantinus I domum dedit iuxta oram Propontidis et haud longe a palatio suo distantem.[2] Anno 363 Hormisdas contra generum Saporem II militavit in exercitu imperatoris Iuliani,[3] qui Hormisdam ad regnum Persarum erigere proposuit.[4] Filium genuit eiusdem nominis qui proconsul meruerit.[5] Nomen Hormisdarum in appellatione vici urbani supervixit quem Graeci nuncupabant ἑν τοῖς Ὁρμίσδου "in Hormisdae praediis".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ormizda": Ammianus Marcellinus
  2. R. Janin, Constantinople byzantine: développement urbain et répertoire topographique (Lutetiae: Institut Français d'Etudes Byzantines, 1950) p. 333; Zosimus, Historia nova 2.27.1-4; Ammianus Marcellinus, Res gestae 16.10.16
  3. Ammianus Marcellinus, Res gestae 24.1-5; 26.8.12
  4. Libanius, Epistulae 1402.3
  5. Ammianus Marcellinus, Res gestae 26.8.12

Nexus interni