Henricus Eberhardus Gottlob Paulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Henricus Eberhardus Gottlob Paulus qui theologiam rationibus confirmandam coluit

Henricus Eberhardus Gottlob vulgo Heinrich Eberhard Gottlob Paulus (natus die 1 Septembris 1761 Leomontii, mortuus die 10 Augusti 1851 Heidelbergae) Germanicus philologus atque theologus protestanticus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

In itinere scientifico quod trans Germanicam, Bataviam, Angliam et Franciam fecit in linguis orientalibus ediscendis operam navabat. Anno 1789 Paulus professor ordinarius in philologicis Ienae creatus est. Quattuor annis post professor in theologicis nominatus est. Anno 1803 eo munere Herbipoli fungi maluit. Anno 1807 consiliarius scholasticus Bambergae fuit anno 1810 Ansbach venit. Anno insequenti Heidelbergae professor factus est ubi anno 1844 otium cum dignitate cepit.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Theologiam modernam et intellectus claros fovens res omnes (etiam religiosas!) modum in iuridicum tractare solebat. Inter scripta eius maioris momenta sint haec: »Neues Repertorium für biblische und morgenländische Literatur« (Ienae 1790–91); »Clavis über die Psalmen« (editio altera, Heidelbergae 1815); »Philologisch-kritischer und historischer Kommentar über das Neue Testament« (editio altera, Lipsiae 1804–08);. »Sophronizon, oder unparteiische, freimütige Beiträge zur neuern Geschichte, Gesetzgebung und Statistik der Staaten und Kirchen« (Heidelbergae 1819–31); »Der Denkgläubige, theologische Jahresschrift« (Heidelbergae 1825–29); »Das Leben Jesu« (Heidelbergae 1828); »Exegetisches Handbuch über die drei ersten Evangelien« (Heidelbergae 1830–33; nova editio 1841–42); »Neuer Sophronizon« (Darmstadii 1841–42); »Die endlich offenbar gewordene positive Philosophie der Offenbarung« (Darmstadii 1843).

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxor eius Carolina Paulus (1767-1844) scriptrix et interpres fuit et sub pseudonymo Eleutheriae Holberg mythistorias plures scripsit, e.g. »Wilhelm Dümond« (Lubecae 1808), »Adolf und Virginie« (Norimbergae 1811); insuper historias »Erzählungen« (Heidelbergae 1823). Filia Sophia (1791-1847) brevissimum tempus uxor Augusti Gulielmi de Schlegel fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]