Hatohobei

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum civitatis Hatohobei.
Despectus in insulam Tobi ex satellite.
Bai in insula Tobi, 1971.
Insula Helena.
Congeries nidorum Sternidarum in Insula Helena.
Despectus in Scopulum Helenam ex satellite NASA.

Hatohobei (lingua Tobiana) vel perplexe Insula Tobi est meridianissima ex sedecim civitatibus Belaviae, in Insula Tobiana propria et Scopulo Helena non habitato consistens. Area terrestris est circa 0.88 km². Numerus incolarum fuit 80 anno 1962, 51 anno 1995, et 23 anno 2000. Linguae Tobiana, Anglica, et Sonsoroliana sunt linguae publicae civitatis.

Singulae Hatohobei insulae, cum insulis civitatis Sonsorol, Insulas Meridioccidentales Belaviae constituunt.

Numerus Insula Vicus Area
(km²)
Numerus civium
aest. anno 2000
Coordinata
1 Tobi (Hatohobei) Hatohobei 0.85 20 03°00′22″N 131°07′26″E / 3.00611°N 131.12389°E / 3.00611; 131.12389 (Tobi)
2 Scopulus Helena (Hotsarihie) statio vigilum maritimorum 0.03 3 02°57′N 131°47′E / 2.95°N 131.783°E / 2.95; 131.783 (Scopulus Helena)
3 Scopulus Transitus (Pieraurou) - - - 02°47′N 132°32′E / 2.783°N 132.533°E / 2.783; 132.533 (Scopulus Transitus)
Civitas Hatohobei Hatohobei 0.88 23  

Insula Tobi[recensere | fontem recensere]

Insula Tobi est sola civitatis insula habitata, Statione Vigilum Maritimorum in Insula Helena excepta. Area est 0.60 km². Summus locus est 6 metra, sed plurimum insulae est minus quam 3 metra altum. Plurimae domus in vico Tobi (Hatohobei), capite civitatis, in meridioccidentale insulae latere sitae sunt. Cocoi per insulam vigent. Agri culti prope mediam insulam invenitur. Insula a scopulo cingitur qui usque ad 800 metra ante litus in septentrionalibus patet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]