Hamlet (Shakesperius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alas, poor Yorick! I knew him, Horatio. Amletus et Horatius in coemeterio ab Eugenio Delacroix picti.

Hamlet, tragoedia a Gulielmo Shakespeare composita, inter opera praeclarissima litterarum Anglicarum accipitur. Scripta est inter annos fere 1599 et 1601, edita in quarto anno 1603 rursusque 1604 (quae editio saepius reimpressa est, lectionibus variis) et in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa.

Fontes quibus auctor usus est in hoc ludo elaborando difficiles sunt enumeratu; constat autem historiam ducis Amlethi Dani, a Saxone Grammatico in Gestis Danorum libb. 3 et 4 narratam, originem monstrare fabulae. Ante ludum nobis cognitum exstiterat et alius, cuius textus hodie deperditus protypum auctori praebuerit, ab eruditis appellatione Ur-Hamlet designatus.

Hi versus notissimi sunt:

To be or not to be: that is the Question:
Whether 'tis Nobler in the minde to suffer
The Slings and Arrows of outragious Fortune;
Or to take armes against a Sea of troubles,
And by opposing end them:
Esse aut non esse, illa est quaestio.
Estne dignior vel in mente pati
insidias sagittasque fortunae malignae,
vel arma contra aerumnarum mare accipere,
oppugnandoque, eas incidere:

(Actus III, scaenae I)

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia Amleti invenitur in Gestis Danorum auctoris Saxonis Grammatici. Pleraque sunt inventa a Gulielmo ipso Shakespeare.

Actio Prima[recensere | fontem recensere]

Hamlet (fontibus Latinis "Amlethus") est princeps Daniae cuius pater, qui appellatur etiam Amlethus, occiditur in castello Elsinoriensi (Danice Elseneur) a fratre suo Claudio. Claudius regnat vice Amleti et uxorem ducit matrem ipsius Amleti Gertrudam, res quae antiquum turpis habebatur incestuosaque. Quadam nocte larva regis superioris ante oculos vigiliarum paulisper apparet antequam e visu evanescere possit. Dum Amletus ac comes Horatius se larvam regis opperiri constituunt subsequenti nocte; effigies apparet atque filio suo confirmat se dormientem veneno a Claudio posito in aure interfectum esse et cupis Amletum mortem ulturum esse suam, quod Amletus, ulla dubitatione intermissa, probat. Attamen larva imperat ne Amletus matrem occidat, immo ad divinam voluntatem reliquendam.

Actio Secunda[recensere | fontem recensere]

Amletus se simulat insanum esse ad consilia simpliciter cogitanda. Polonius, regalis consiliarius, insaniam mentis Amleti ortam ob non responsum amore amorem erga filiam suam, Opheliam, putat. Ipso tempore Amletus coetum histrionum parat ad tragoediam agendam in regia, cuius argumentum est haud dissimile a contextu Amleto dicto a patris umbra.

Actio Tertia[recensere | fontem recensere]

Tragoedia acta, Claudius abiit maxime perturbatus et se in cubiculo suo recipit ad preces fudendas. Dein regem rogantem vidit Amletus nec necare eum vult, ne moriatur in gratia divina. In controversia aspera cum Gertrude, Amletus interfacit Polonium se pone lintea occultantem ac rex in Angliam Amletum de medio tollendum mittit.

Actio Quarta[recensere | fontem recensere]

Ophelia, cum patrem mortuum videret atque Amletum eiectum in exsilium, se occidit a dolore oppressa. Laertes frater ulcisci sororem vult et ad pugnam provocare et quidem sine missione Amletum, pernicies Claudio machinante et Laertem hortante. Eodem tempore Amletus ab Anglia effugit, in qua de consiliis Claudii erat necandus.

Actio Quinta[recensere | fontem recensere]

Pugna inter Laertem atque Amletum incipit et de voluntate regis vinum cum veneno est bibendum Amleto, sed hoc non fit. Dein Gertruda vinum bibit, Laertes Amletum gladio sauciat imbuto veneno, deinde Amletus carpit gladium Laertis venenatum ac vulnerat eum. Gertruda moritur, Laertes cadit et patefacit omnia regis consilia; quam ob rem Amletus pugione percutit Claudium, qui emittit animam una cum Laertis illa. Amletus moriens facit ut Fortinbras princeps Norvegiae fiat rex in Elsinore, qui Amleto iusta funera et magna solvit.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Versiones[recensere | fontem recensere]

Ludus Hamlet multoties Francogallice divulgatus est:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexandre Büchner, Hamlet le danois. Lutetiae, 1878 Textus apud gallica
  • Geoffrey Bullough, ed., Narrative and Dramatic Sources of Shakespeare. Vol. 7. Londinii, 1973
  • Robert Gericke, Max Leopold Moltke, edd. Shakespeare's Hamlet-Quellen: Saxo Grammaticus (lateinisch und deutsch), Belleforest und The hystorie of Hamblet. Lipsiae, 1881 Textus apud archive.org
  • William F. Hansen, Saxo Grammaticus and the Life of Hamlet: A Translation, History and Commentary. Lincolniae, 1983