Latinitas bona

Richard II (Shakesperius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis quintae (1615)

Richard II (titulo pleno The Tragedie of King Richard II) est fabula historica a Gulielmo Shakesperio composita. Edita est in quarto anno 1597, bis anno 1598, rursus 1608 et 1615, et in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa. Narrantur anni ultimi Ricardi II regis, usurpatio Henrici Bolingbroke, Ricardique mors.

Fons principalis historicus quo usus est Shakesperius fuit Raphaëlis Holinshed Chronica, cuius editio altera anno 1587 prodit.[1] Insuper perlegerat ut videtur Eduardi Hall Union of the Two Noble Families of Lancaster and York, a Ricardo Grafton auctam, annis 1548 et 1550 divulgatam;[2] etiam Samuelis Daniel carmen epicum de bellis civilibus Anglicis;[3] etiam fabulam paulo antea compositam, Thomas of Woodstock nuncupatam (nisi Shakesperius ipse cum aliis hanc fabulam confecisset).[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Richard II : Index personarum
Gulielmus Shakesperius
Richard II, rex Angliae · John of Gaunt (Ioannes Gandavensis), dux Lancastriae, patruus regis · Edmund of Langley, dux Eboracensis, patruus regis · Henry Bolingbroke, filius Ioannis Gandavensis, postea rex Henricus IV · Dux Aumerle, ducis Eboracensis filius · Thomas de Mowbray, dux Norfolciae · Dux Surregiae · Comes Sarisberiae · Dominus Berkeley · Bushey, Bagot et Green, ministri Ricardi regis · Comes Northumbriae · Henry Percy, comitis Northumbriae filius · Dominus Ross · Dominus Willoughby · Dominus Fitzwater · Episcopus Carleolensis · Abbas Westmonasteriensis · Dominus Marescallus · Sir Pierce of Exton · Sir Stephen Scroop · Dux manipuli Wallensium

Ricardi regis uxor · Ducissa Glocestriae · Ducissa Eboracensis · Ministrae reginae

  • Domini, praecones, magistratus, milites, horticultores, custos, nuntius, agaso et alii famuli