Cymbeline

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Helena Terry personam Imogen gerit anno 1896

Cymbeline est tragoedia Gulielmi Shakesperii, mense Aprili anni 1611 docta et fortasse ante annos duo composita. Similis Othello et The Winter's Tale, themata innocentiae et invidiae tractat. Tempus compositionis ignotus est, sed scimus fabulam iam anno 1611 in scaena fuisse.[1] Primum in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 impressa est.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Cymbeline : Index personarum
Gulielmus Shakesperius
Cymbeline, Britanniae rex · Cloten, reginae filius marito priori partus · Posthumus Leonatus, Imogen maritus · Belarius, dominus in exsilio missus (qui et Morgan) · Guiderius (qui et Polydore) et Arviragus (qui et Cadwal), filii Cunobelini · Philario, Posthumi amicus · Iachimo, Philarionis amicus · Ingenuus Francicus Philarionis amicus · Caius Lucius, exercituum Romanorum dux · Centurio Romanus · Philarmonus, vates · Centuriones Britanni duo · Pisanio, Posthumi famulus · Cornelius, medicus · Domini duo et ingenui duo, Cunobelini aulici · Custodes duo

Regina, regis uxor · Imogen, regis e muliere priori filia · Helena, Imogen ministra

Domini, dominae, senatores Romani, tribuni, ingenuus Batavus, ingenuus Hispanus, musici, magistratus, centuriones, milites, nuntii aliique ministri, famuli

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Stanley Wells et Michael Dobson, redactores, The Oxford Companion to Shakespeare Oxford University Press, 2001, p. 101.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!