Haly Rodoam

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Haly Rodoam
Res apud Vicidata repertae:
Haly Rodoam: imago
Nativitas: 988; Giza
Obitus: 1061; Cairus
Patria: Aegyptus

Officium

Munus: Medicus, astronomus, Astrologus

Consociatio

Haly Rodoam, vero nomine Arabico أبو الحسن علي بن رضوان Abū al-Ḥasan ʿAlī ibn Riḍwān (Gizae natus anno fere 998; anno fortasse 1061 mortuus) fuit medicus et astronomus Arabicus.

Horologium astronomicum ecclesiae S. Nicolai Stralsundensis, imaginibus astronomorum quattuor ornatum, videlicet Ptolemaei, Alphonsi X regis, Haly Rodoam, Albumasaris

Haly Rodoam, Aegypti incola, filius pistoris, medicinae sine doctoribus e libris studuit. Caliphae cuidam (al-Mustanṣir ut videtur) medicus principalis operam dedit. Libros multos de re medica, contra scriptores anteriores, contra Elbochasim Bagdatensem scripsit. Ex autobiographia eius, hodie deperdita, Ibn Abī Uṣaybi‘a[en] in opere ʿUyūn al-anbāʾ fī ṭabaqāt al-aṭibbāʾ[ar] vitam perutilem composuit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Dafʿ maḍārr al abdān bi-arḍ Miṣr ("De morbis in Aegypto arcendis")
  • al-Nāfiʿ fī taʿlīm ṣināʿat al-ṭibb (de medicina e libris discenda)
  • Šarḥ al-maqālāt al-arbaʿ li-Baṭlūmiyūs (commentarium in Quadripartitum Ptolemaei)
  • Šarḥ al-ṣināʿa al-šaġīra li-Ǧālīnūs (commentarium in Artem parvam Galeni)
  • al-Uṣūl fī-l ṭibb ("Compendium medicinae")

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • 1483 : Articella Hippocratis [Isagoge Johannitii ... Liber Galieni qui dicitur Tegni sive Ars parva ...] Venetiis Textus apud Internet Archive
  • 1484 : Liber Ptholomei quattuor tractatuum, cum Centiloquio eiusdem Ptholomei, et Commento Haly. In Venetiis: per Erbardum Ratdolt de Augusta Textus apud Internet Archive
  • 1937 : J. Schacht, Max Meyerhof, edd. et interprr., The medico-philosophical controversy between Ibn Butlan of Baghdad and Ibn Ridwan of Cairo. Cairi
  • 1984 : Adil S. Gamal, ed.; Michael W. Dods, interpr., Medieval Arabic Medicine: ibn Riḍwān's treatise "On the prevention of bodily ills in Egypt". Berkeleiae: University of California Press (Arabice, Anglice)
Eruditio
  • Carl Brockelmann, Geschichte der arabischen Literatur vol. 1 (Vimariae, 1898) p. 484
  • J. Schacht, "Ibn Ridwan" in Encyclopaedia of Islam 2a ed. vol. 3 (Lugduni Batavorum, 1971) pp. 906-907 (fons principalis huius commentationis)
  • Silvestre de Sacy, interpr., Relation de l'Egypte par Abd-Allatif (Lutetiae, 1810) (pp. 103-104 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]