Ali Abenrudianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ali Abenrudianus
Res apud Vicidata repertae:
Ali Abenrudianus: imago
Nativitas: 988; Giza
Obitus: 1061; Cairus
Patria: Aegyptus

Officium

Munus: medicus, astronomus, Astrologus

Consociatio

Religio: Islamus

Ali Abenrudianus[1] (vulgo Abū al-Ḥasan ʿAlī ibn Riḍwān, litteris Arabicis أبو الحسن علي بن رضوان, Latinitate mediaevali et renascente Haly Rodoam;[2][3] Gizae natus anno fere 998; anno fortasse 1061 mortuus) fuit medicus et astronomus Arabicus.

Horologium astronomicum ecclesiae S. Nicolai Stralsundensis, imaginibus astronomorum quattuor ornatum, videlicet Ptolemaei, Alphonsi X regis, Abenrudiani, Albumasaris

Abenrudianus, Aegypti incola, filius pistoris, medicinae sine doctoribus e libris studuit. Caliphae cuidam (al-Mustanṣir ut videtur) medicus principalis operam dedit. Libros multos de re medica, contra scriptores anteriores, contra Elbochasim Bagdatensem scripsit. Ex autobiographia eius, hodie deperdita, Ibn Abī Uṣaybi‘a[en] in opere ʿUyūn al-anbāʾ fī ṭabaqāt al-aṭibbāʾ[ar] vitam perutilem composuit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Dafʿ maḍārr al abdān bi-arḍ Miṣr ("De morbis in Aegypto arcendis")
  • al-Nāfiʿ fī taʿlīm ṣināʿat al-ṭibb (de medicina e libris discenda)
  • Šarḥ al-maqālāt al-arbaʿ li-Baṭlūmiyūs (commentarium in Quadripartitum Ptolemaei)
  • Šarḥ al-ṣināʿa al-šaġīra li-Ǧālīnūs (commentarium in Artem parvam Galeni)
  • al-Uṣūl fī-l ṭibb ("Compendium medicinae")

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Beschreibendes verzeichniss der Ampionianischen handschriftensammlung zu Erfurt, Erfordiae, anno 1887 (pag. 602 apud Google Books).
  2. "ut dicit Haly Rodoam in commento 2. lib. quadrip. cap. 10." (p. 1159 apud Google Books)
  3. "Haly Rodoan, aut ut aliis vocatur, Rodan Aegyptius" (p. 174 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • 1483 : Articella Hippocratis [Isagoge Johannitii ... Liber Galieni qui dicitur Tegni sive Ars parva ...] Venetiis Textus apud Internet Archive
  • 1484 : Liber Ptholomei quattuor tractatuum, cum Centiloquio eiusdem Ptholomei, et Commento Haly. In Venetiis: per Erbardum Ratdolt de Augusta Textus apud Internet Archive
  • 1937 : J. Schacht, Max Meyerhof, edd. et interprr., The medico-philosophical controversy between Ibn Butlan of Baghdad and Ibn Ridwan of Cairo. Cairi
  • 1984 : Adil S. Gamal, ed.; Michael W. Dods, interpr., Medieval Arabic Medicine: ibn Riḍwān's treatise "On the prevention of bodily ills in Egypt". Berkeleiae: University of California Press (Arabice, Anglice)
Eruditio
  • Carl Brockelmann, Geschichte der arabischen Literatur vol. 1 (Vimariae, 1898) p. 484
  • J. Schacht, "Ibn Ridwan" in Encyclopaedia of Islam 2a ed. vol. 3 (Lugduni Batavorum, 1971) pp. 906-907 (fons principalis huius commentationis)
  • Silvestre de Sacy, interpr., Relation de l'Egypte par Abd-Allatif (Lutetiae, 1810) (pp. 103-104 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alim Abenrudiamum spectant.