Haicu
Jump to navigation
Jump to search
Haicu (haicu, haicus, pl. haicua, n.[1][2]; Iaponice: 俳句) est genus poesis Iaponicum tribus vinctum versibus, cum forma V, VII, V on. Haec Iaponice valent fere id quod tempora Latine, ubi brevis syllaba singulis temporibus constat, ceterae binis. In iis linguis Europaeis quae temporum rationem non habent, ratio plerumque fit syllabarum.
Exempla[recensere | fontem recensere]
- 古池や蛙飛込む水の音
- furu ike ya
- kawazu tobikomu
- mizu no oto (XLVI - Basho - R.C.)
- Quod est Latine:
- lacus antiquus
- cum ranae insiliunt
- sonitus aquae[3]
- vel
- O vetus stagnum!
- Rana de ripa salit
- ac sonant aquae.[4]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Haicu. Scripsit Accius Watanabeus www.uky.edu (Universitas Kentuckiana).
- ↑ Confer existimationem libri Genevefae Imme ab Anna Elissa Radke conscriptam, in Voce Latina 34(133):457-458.
- ↑ Conversum ab Ioscio
- ↑ Genovefa Imme. Haicu dum Ludo: Een bloemlezing van Latijnse haiku's. Leuven: Aulos, 1998.
Nexus interni[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Octo haicua Latine a Stephano Coombe et quinque a Maximo Scorsone apud Poesin Latinam (Anglice)
- Harundine, Societas Flandrica Haicubus Latinis Pangendis, quae duo libros iam edidit (Batave)