Pentedistichon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pentedistichon est stropha carminis monostrophici vel genus poesis, a Catharina B. Krause inventum anno 2010[1]. Duobus versibus constat; versus primus duo verba habet et secundus tria. Titulus unius verbi, quod non est initium sententiae in primo versu continuatae, non necessarius est. Ad linguam Anglicam nomine quincouplet primo inventum est; postea et ad linguam Latinam accomodatus est nomine ab ipso inventore ut pentedistichon reddito. Praeter Krause, pentedisticha Andreae Lovaniensis et Beniamini Wallach in collectione Vate nominato inveniuntur. Exemplum:

Marmor
Statua saxi
praetereuntes aspicit vivide
(Beniaminus Wallach)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eadem et Beniaminus C. Krause, videas 1, 2.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • The Vates Anthology of New Latin Poetry, 2015, pp. 72, 85, 166-167.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.