Gulielmus Mathesius

E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Mathesius
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Mathesius: imago
Gulielmus Mathesius: imago
Nativitas: 3 Augusti 1882; Pardubice
Obitus: 12 Aprilis 1945; Praga
Patria: Cechoslovacia, Imperium Austro-Hungaricum

Memoria

Sepultura: Olšany Cemetery

Gulielmus (vulgo Vilém) Mathesius (natus Pardubice in urbe Bohemica die 3 Augusti 1882; mortuus Pragae die 12 Aprilis 1945) fuit linguista, scriptor litterarum, litterarumque Anglicarum et Bohemicarum peritus. Eius patruelis fuit Bohumil Mathesius.

Gulielmus Mathesius anno 1912 creatus est primus professor linguae et litterarum Anglicarum in Universitate Carolina Pragensi, ubi circulum linguisticum Pragensem anno 1926 condidit. Grammaticam, phonologiam, et stilisticam linguarum Anglicae et Bohemicae tractare solebat. Praeterea linguistica generalis, lingua, cultura, et generales culturae res eum tenebant. Eius opera de ordine verborum et syntaxi proposita praecursorialia appellari possunt.

Opera praecipua[recensere | fontem recensere]

  • Dějiny literatury anglické I–II (Historia Litterarum Anglicarum I–II)
  • Čeština a obecný jazykozpyt (Lingua Bohemica et Linguistica Generalis)
  • Obsahový rozbor současné angličtiny (Explicatio Rerum Contentarum in Anglica Hodierna)
  • Jazyk, kultura a slovesnost (Lingua, Cultura, et Litterae, anthologia)
  • Nebojte se angličtiny

Mathesius commmentarios de rebus culturae et civilitatis divulgavit. A Centro Gulielmi Mathesii pro Investigatione et Educatione in Semiotica et Linguistica in Universitate Carolina Pragensi commemoratur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Havel, R. 1975. Mathesius Vilém. In Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950, 6:140–141. Vindobonae: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften. ISBN 3700101287.