Gualterus Granzow

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gualterus (Theod. Walter) Granzow (natus 13 Augusti 1887 oppido Schönhagen/Brandenburgum, mortuus 3 Decembris 1952 oppido Bad Schwartau/Holsatia) vir publicus Germanicus et sodalis factionis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius agricola fuit. Post scholam finitam Salinis Saxonicis agriculturae studebat. Ab anno 1910 fundum patricium administrabat et annis 1914 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit. Post bellum finitum in administratione fundi, praeterea pro argentariis diversis laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hoc tempore et claros Nazistas cognoscebat, Iosephus Goebbels et Magda Quandt suo in funso matrimonium inierunt. Anno 1931 ipse ad factionem NSDAP accessit. 1932 legatus senatus terrae Megalopolis-Suerini electus est et a die 13 Iulii 1932 - 9 Augusti 1933 praeses ministrorum huius civitatis erat. Deinde a Gualterio Darré, tum Administro Imperii Victus et Agriculturae Berolinum vocatus est, ut consilia agriculturae factionis regeret. Mense Novembri 1933 legatus ad Dietam Imperii electus est et ad annum 1945 mansit.

Post dictaturam Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Granzow anno 1945 a Britannicis captus et detentus est nec prius quam 1948 liberatus est. Tum in Holsatia venditor fabricae margarinae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]