Ioannes Egon Engell

E Vicipaedia

Ioannes Egon (Hans Egon) Engell (natus 15 Novembris 1897 in vico Selmsdorf (Megalopolis), mortuus 16 Augusti 1974 in Saxoniae inferioris oppido Bad Salzdetfurth) vir publicus Germanicus et sodalis factionis primo NSDAP, postea BHE fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fundum administrabat. Ipse Berolini et Rostochii scholam frequentabat et anno 1914 testimonium maturitatis accepit. Sua sponte eodem anno ad primum bellum mundanum miles accessit et anno 1915 a Russicis captus est. Ab anno 1919 Berolini, Lipsiae atque Monachii rebus politicis studebat. Ab anno 1921 ipse fundum in Megalopolis administrabat. Post secundum bellum mundanum ab Unione Sovietica ei fundum demptum et ipse expulsus est et in Saxoniam Inferiorem venit, ubi minister publicus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Engell ab anno 1931 sodalis nazistarum et ab anno 1932 legatus ad senatum terrae Megalopolis-Suerini fuit. Mense Iunio 1933 administer rei agrariae et 9 Augusti praeses nibistrorum? huius civitatis factus est. Postquam nazistae Megalopolim Suerinum cum Megalopoli-Strelicia consociaverunt, Engell et praeses ministrorum novae Megalopolis nominatus est. Die 26 Octobris 1934 a magistratu se abdicare coactus est, anno 1937 etiam e factione exclusus est. Ab anno 1952 ad 1968 pro factione BHE (Foedus expulsorum) legatus ad diaetam circuli Hildesiae fuit et ab anno 1953 ad 1957 etiam legatus Diaetae Foederalis Germaniae fuit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Beate Behrens, Mit Hitler zur Macht, Aufstieg des Nationalsozialismus in Mecklenburg und Lübeck 1922 - 1933, Rostochii 1998, p. 172
Praesides Ministrorum Megalopolis-Suerini
Megalopolis
Megalopolis

Megapolis annis 1934 - 1952

Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)


Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris
Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris

Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:

Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)