Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gualterius Winchell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gualterius Winchell anno 1960.
Domus Gualterii Winchell, 6116 (nunc 6118) Via Yucca Orientalis Scottsdale Arizonae.[1]
Monumentum Gualterii Winchell in Greenwood Memory Lawn.

Walter Winchell (natus Novi Eboraci die 7 Aprilis 1897; mortuus Angelopoli Californiae die 20 Februarii 1972) fuit interpres diurnalisticus et garrulus radiophonicus Americanus.[2]

Modus[recensere | fontem recensere]

Winchell modo vulgaribus verbis sententiisque imperfectis pleno scribebat. Eius stilus scribendi Dutch Schultz sontem insigniter irritavit, qui eum in Cotton Club Novi Eboraci obstetit, eumque infame reprehendit propter nomen pushover ('infirmum') ad desiderium feminarum flavarum Schultzianum describendum.[3] Inter notabiles locutiones Winchellianas sunt "Nihil recedit ut successus"[4] et "Meas res plerumque accipio ab hominibus qui promissum alii fecerunt se commissum celare."[5]

Winchell suas emissiones radiophonicas coepit clavem telegraphicam fortuite deprimens, sonum qui necessitatem et momentum significavit, cum vehementer diceret locutionem capiendi "Salvete, Domine et Domina America a fine ad finem, litore litus, omnibusque navibus navigantibus. Typis imprimere incipiamus."[6] Fabulas tum quam celerrime legit, usque ad gradum 197 verba per minutam (quamquam in colloquio interrogativo anno 1967 velocitatem plus quam 200 verba per minutam affirmavit[7]), usitata sermonis Americani velocitate insigniter celeriorem. Eius dictio etiam audiri potest in exanime Untouchables seriei televisificae narratione, et in nonnullis pelliculis Ruscisilvensibus.

Mors et fortuna[recensere | fontem recensere]

Mortuus est Winchell cancro prostatae Angelopoli Californiae die 20 Februarii 1972, anno septuagensimo quarto aetatis suae. Corpus in Greenwood Memory Lawn Cemetery Phoenice Arizonae inhumatum est.[8] Commemoratur Winchell in carmine "Let's Fly Away" (in ludo The New Yorkers, 1930) compositoris Cole Porter: "Let's fly away, / And find a country so provincial / We'll never hear what Walter Winchell / Might be forced to say."

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Situs interretialis.
  2. Laudatio, Variety, 23 Februarii 1972, 71.
  3. Paul Sann, Kill the Dutchman!
  4. Anglice: "Nothing recedes like success."
  5. Anglice: "I usually get my stuff from people who promised somebody else that they would keep it a secret."
  6. Anglice: "Good evening, Mr. and Mrs. America from border to border and coast to coast and all the ships at sea. Let's go to press."
  7. Wallace 2011:79.
  8. "Mrs. Winchell's Little Boy," Time, 6 Martii 1972.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brooks, Tim, et Earle Marsh. The Complete Directory to Prime Time Network and Cable TV Shows.
  • Dunning, John. 1998. On the Air: The Encyclopedia of Old-Time Radio. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-507678-8. ISBN 978-0-19-507678-3.
  • Gabler, Neal. 1995. Winchell: Gossip, Power, and the Culture of Celebrity. Vintage. ISBN 0-679-76439-9. ISBN 978-0-679-76439-7.
  • Klurfeld, Herman. 1976. Winchell, his life and times. Novi Eboraci: Praeger. ISBN 0-275-33720-0.
  • Mosedale, John. 1981. The Men Who Invented Broadway: Damon Runyon, Walter Winchell & Their World. Novi Eboraci: Richard Marek Publishers. ISBN 0-399-90085-3. ISBN 978-0-399-90085-3.
  • Stuart, Lyle. 1953. The secret life of Walter Winchell. Novi Eboraci: Boar's Head Books.
  • Thomas, Bob. 1971. Winchell. Garden City Novi Eboraci: Doubleday.
  • Wallace, David. 2011. Capital Of The World. Guildford Connecticutae: Lyons Press. ISBN 978-0-7627-7010-6.
  • Weiner, Edward Horace. 1955. Let's go to press: a biography of Walter Winchell. Novi Eboraci: Putnam.
  • Winchell, Walter. 1975. Winchell exclusive: "things that happened to me--and me to them." Praefatio Ernesti Cuneo. Englewood Novae Caesareae: Prentice-Hall. ISBN 0-13-960286-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Gualterius Winchell spectant.