Roman numeral 10000 CC DD.svg

Eduardus Sullivan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sullivan anno 1955.
Sullivan et Cole Porter in Toast of the Town anno 1952.
Sullivan Itzhak Perlman, violinistae Israelitico tredecim annos nato, post concentum Telavivi anno 1958 habitum gratulatur.
Sullivan, scurra vestitus, Clownaround, praecipuum spectaculum televisificum, anno 1972 hospitem agit.

Eduardus Vincentius Sullivan (natus Edward Vincent Sullivan Harlem Novi Eboraci die 28 Septembris 1901; mortuus Manhatae die 13 Octobris 1974) fuit personalitas televisificus Americanus, diurnarius artium athleticarum et oblectationis, diuturnusque columnista syndicatus pro diario New York Daily News. Creator et hospes The Toast of the Town, programmatis varietatis televisifici tandem The Ed Sullivan Show appellati, praecipue memoria tenetur. Quod viginti tres annos emissum, ab anno 1948 ad 1971, diutissimum varietatis spectaculum summam in historia emissionis Civitatum Foederatarum constituit.[1] "Ultimum spectaculum televisificum magnum per paene ullam normam erat," dixit David Hinckley, iudex televisificus. "Unus est ex nostris carissimis dilectissimisque culturae popularis memoriis."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ed Sullivan Biography | Ed Sullivan Show". Edsullivan.com .
  2. Anglice: "It was, by almost any measure, the last great TV show. It's one of our fondest, dearest pop culture memories" (Nachman 2009), locus Kindle 7662-7670).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barthelme, Donald. 1974. And Now Let's Hear It for the Ed Sullivan Show! In Guilty Pleasures. Novi Eboraci: Farrar, Straus and Giroux.
  • Bowles, Jerry. 1980. A Thousand Sundays: The Story of the Ed Sullivan Show. Putnam.
  • Leonard, John. 1997. The Ed Sullivan Age. American Heritage 48(3).
  • Maguire, James. 2006. Impresario: The Life and Times of Ed Sullivan. Billboard Books.
  • Nachman, Gerald. 2006. Ed Sullivan. Thecolumnists.com, 18 Decembris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Sullivan spectant.